Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

PERG_Firbas_17940517

CZ-ANM > Firbas > PERG_Firbas_17940517

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
PERG_Firbas_17940517, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
NOS DECANUS, ET FACULTAS ME
dica in celeberrima, ac antiquissima Cæsareo-Regia Carolo-Ferdinandea univer
sitate Pragensi lecturis notum facimus: quod exhibitor præsentium dominus Ignatius Firbas Bohemus Strakonicensis a nobis
petierit: ut ei de sua peritia in arte pharmaceutica testimoniales impertiremur litteras; in hunc ergo finem recognitis prius de debite
peracta disciplina documentis die 15ta Maji, anno 1794 primo ex cognitione plantarum recentium, earumque usu officinali;
secundo ex cognitione materialium juxta regna naturæ; tertio ex chimia pharmaceutica rite tentatus fuit. Cum in his tribus exami
nibus omnibus legaliter constitutis dominis examinatoribus fecisset satis, in quarto demum examine pro peculiari artis practicæ speci
mine sulphur antimonii auratum, sal essentiale Tartari in Laboratorio chimico parare debuit. Ubi, cum se denuo eruditum,
ac peritum Pharmacopæum ostendisset, eum artis pharmaceuticæ Magistrum declaravimus, et ad consuetum juramentum ad
misimus, eique licentiam contulimus sibi Pharmacopæam publicam comparandi, vel talem Provisoris titulo administrandi.
In quorum fidem ei diploma hoc publicum majori Facultatis sigillo munitum, necnon nostra, atque Secretarii Facultatis medicæ
manu subscriptum dedimus. Pragæ, die 17 Maji anno 1794.
Thad. nobil. de Bayer
Regni Protomedicus.
Wences. Langwerth
AA. LL. Philos. et Med. Doctor
Facultatis Medicæ h. t.
Decanus.
Antonius Holly
Medicinæ Doctor
Fac: med: Secretarius mppria
Revisi
die 27. 7bris 1814
~Pukmann~
Physicus districtus mppria

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.