020-I|20
CZ-APH > AMK > 020-I|20
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI AMEN. Quamuis beneficia principum sint lacius extendenda. eorum tamen interpretatio est eatenus moderanda. ut aliis
nullatenus fiant dampnosa. Cum igitur a principibus iura prodeant. et iniurie refrenentur. Regie non congruit maiestati vni beneficium sic largiri. ut alius exin sen
ciat nocumentum. Nam et si premiis non sufficimus. prebuendo tamen propriam iusticiam vniuersis ad clemenciam nostram. prouocare nobis subditos affectamus. Ea
propter cunctis quos regit nostre clemencie celsitudo. presentibus et futuris. presentis pagina facimus manifestum. quod licet nos Wencezlaus. dei gratia Rex Boemorum.
Ostideug. Castellano nostro donauimus uicum prage. qui Ztoud nuncupatur. in ea tamen donacione domum Pribizlay. dilecti capellani nostri. Canonici pra
gen(sis). et Archid(iaconi) Belinen(sis). noluimus comprehendi. Et ideo quia aliene rei donacio. non est liberalitas sed rapina. prefatam Aream excipientes. dicto Pribizlao. eiusdem
aree possessionem et dominium. in perpetuum plenum damus. Videlicet ut sit ei liberum ipsam alienare. vel ad suos posteros transmittere. uel aliter ordinare. prout sue
placuerit opcioni. Vt autem tam ipse. quam qui sibi successerint. pro tempore. in predicte domus dominio sint securi per manum nostri notarii. Wilhelmi. confectum. et
Regalis nostri sigilli caractere consignatum. ei presens tradimus instrumentum. ut eodem ualeat se tueri. contra quoslibet inuasores. Acta sunt hec.
Anno dominice Incarn(acionis). M°. CC°. Tricesimo V°. In domo domini ypoliti. tunc archid(iaconi) prag(ensis). Coram testibus infra scriptis. Videlicet. Thobia archidiacono pra
gen(si). Hermanno preposito Luthomericen(si). Bohuta preposito bolezlauen(si). Bernardo Scolastico pragen(si). Radoslao archid(iacono) plizen(si). Marquardo archid(iacono) Lutho
Bartholomeo. Heberhardo Canonicis pragen(sibus). Ypoch castellano pragen(si). Daleborio filio daleborii. Hdeslao de hlu mech.