067-III|26
CZ-APH > AMK > 067-III|26
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nouerint vniuersi presentes litteras inspecturi, quod Ego Barborius de Sederz sanus et senatus
agros meos in villa werossicz propter eorum distanciam ab alijs bonis meis minus vtiles, et agros
in ipso Sederz in districtu Satecensi situatos prebende pragensi ecclesie, quam honestus vir Jo
hannes dictus perdi canonicus ipsius ecclesie possidet, ad eandem prebendam iugiter pertinentes
propter eorum adiacenciam alijs meis possessionibus magis vtiles michi esse, diligenti super hoc
deliberacione prehabita agros meos predictos in werossicz cum ipso Johanne canonico pro agris
prefatis prebende sue in Sederz permutaui, et in nomine ipsius prebende sibi cessi et trado,
ex nunc de agris meis predictis, transferens in ipsum et prebendam eius prescriptam omne ius et domi
nium quod in agris meis prefatis ego et heredes mei habuimus et habemus, propter quod volo,
vt predictos agros meos in villa werossicz prefatus Johannes nomine ipsius prebende sue, et suc
cessores sui habeant in ipsam prebendam, et possideant pleno iure, et ad ipsam prebendam
dicti agri mei in werossicz debeant iure perpetuo de cetero pertinere. Promittens meo et
heredum meorum nomine presentium et futurorum predictam permutacionem gratam et ratam
habere in perpetuum, et nullo vnquam tempore contra eam per me vel heredes meos siue aliam
personam interpositam facere vel venire, nec ipsam aliquatenus reuocare. Renuncians
nichilominus expresse meo et heredum meorum nomine predictorum in hijs omnibus et singulis
omni actioni excepcioni, defensioni consuetudini et speciali iuri municipali et iuri
bohemie ac cuilibet iuris statuto et auxilio, quod michi seu heredibus meis prefa
tis contra predicta vel aliquod predictorum posset quomodolibet suffragari. In cuius rei
testimonium et predictorum omnium euidenciam et cautelam presens scriptum fieri feci
et patrum sigillorum domini alberti de Sederz et mei appensione communiri. Datum
In Ecclesia pragensi Anno domini Millesimo Trecentesimo Quinto pridie Idus Ju
nij Jndiccione tercia.