Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

192-IX|2

CZ-APH > AMK > 192-IX|2

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
192-IX|2, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Clemens ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Vniuersis xp(ist)i fidelibus presentes litteras inspecturis Sal(utem) et ap(ostoli)cam ben(edictionem). Splendor
paterne glorie qui sua mundum illuminat ineffabili claritate pia uota fidelium de ipsius clementissima maiestate sperantium sue precipue benigno fa
uore prosequitur cum eor(um) deuota humilitas in Saluatoris n(ost)ri redundare dinoscitur gloriam et honorem. Cum igitur sicut accepimus in Pragen(si)
eccl(esi)a quedam pars mensalis quod dominus n(oste)r ih(esu)s xp(istu)s habuit in cena quam ultimo cum discipulis suis fecit existat nos cupi
entes ut ad Saluatoris predicti decus et laudem pars mensalis predicte in eccl(esi)a ip(s)a congruis honoribus et condigna uene
rentia attollatur et ut xp(ist)i fideles eo libentius ad eccl(esi)am ipsam partem mensalis predicte huiusmodi causa deuotionis accedant quo
ibid(em) uberius dono celestis gr(ati)e conspexerint se refectos de omnipotentis dei misericordia et beator(um) Petri et Pauli Ap(osto)lor(um)
eius auc(tori)tate confisi omnibus uere penitentibus et confessis qui eccl(esi)am ipsam partem mensalis predicte huiusmodi in Cene
domini uisitauerint annuatim Vnum Annum et Vnam Quadragenam de iniunctis eis penitentiis singulis uidelicet in Cene pre
dicte diebus quibus eccl(esi)am predicte huiusmodi uisitauerint ut prefertur misericorditer relaxamus. Dat(um) Auinion(e) iij Non(as) febr(uarii)
Pontificatus n(ost)ri Anno Octauo.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.