1773_II_17
CZ-DABB > KB > 1773_II_17
mediumMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Clemens Episcopus Servus Servorum Dei Ad perpetuam rei memoriam
Ecclesiarum omnium sollicitudini ex injuncto Nobis desuper Apostolicae servitutis officio praesidentes, illarum praesertim quae in insignibus locis constitutae sunt, decorem et venustatem, ut in eis divinus cultus augeatur, et personae in illis divinis obsequiis mancipatae, congruis honoribus et praerogativis decorentur, libenter procuramus, et ad id, quantum cum Domino possumus, operam nostram impendimus. Sane pro parte dilectorum filiorum Praepositi, Decani, Archidiaconi, et Canonicorum Ecclesiae Collegiatae Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum oppidi Brunae, Olomucensis Dioecesis, Nobis nuper exhibita petitio continebat, quod cum in dicta Ecclesia, quae in insigni oppido Brunae, ubi etiam Marchiones Moraviae residentiam facere consueverunt, sita est, et in qua divinus cultus cum magna populi devotione exercetur, Praepositus, Decanus, Archidiaconi, et Canonici, qui in ea pro tempore deserviunt, nullis insignibus, quibus a caeteris clericis dignoscantur, utantur, ipsi Praepositus, Decanus, Archidiaconus, et Canonici, ut in eadem Ecclesia divinus cultus magis augeatur, et ipsi ad id promptius se accingant, summo opere desiderant, ut ipsis et eorum successoribus in dicta Ecclesia Praeposito, Decano, Archidiacono, et Canonicis pro tempore existentibus, ut in divinis officiis, et aliis actibus, in quibus de jure vel consuetudine insignibus uti debent, in dicta Ecclesia, et extra eam, ubi et quando eis videbitur, Roccheto, et desuper Mozzetta violacei coloris, cum pelli subducta, seu foderata, uti libere et licite possint et valeant, per Nos de gratia speciali concedi et indulgeri. Quare pro parte dictorum Praepositi, Decani, Archidiaconi, et Canonicorum Nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsis in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui divini cultus augmentum, et Ecclesiarum ac personarum ecclesiasticarum decorem et venustatem sinceris affectibus appetimus, ipsos Praepositum, Decanum, Archidiaconum, et Canonicos, et eorum quemlibet, a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutos fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, eisdem Praeposito, Decano, Archidiacono, et Canonicis, eorumque successoribus in dicta Ecclesia Praeposito, Decano, Archidiacono, et Canonicis pro tempore existentibus, ut in divinis officiis, et aliis actibus, in quibus de jure vel consuetudine insignibus uti debent, in dicta Ecclesia, et extra eam, ubi et quando eis videbitur, Roccheto, et desuper Mozzetta violacei coloris, cum pelli subducta, seu foderata, uti libere et licite possint et valeant, Apostolica auctoritate, tenore praesentium, de gratia speciali concedimus et indulgemus. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, ac dictae Ecclesiae, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, concessionis, et indulti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Septingentesimo Septuagesimo Tertio, Tertio Decimo Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Quinto.