Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

1778_VI_15

CZ-DABB > KB > 1778_VI_15

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 3
1778_VI_15, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Sacrosancta Romana Ecclesia quam Dominus Noster Jesus Christus pastorem statuit universi gregis dominici pro sua in omnes Ecclesias sollicitudine et providentia ad ea libenter intendit per quae divinus cultus augeatur et personarum ecclesiasticarum praesertim in dignitatibus constitutarum decori et honestati consulatur. Hinc est quod Nos ad infrascripta ex certis rationabilibus causis animum nostrum moventibus motu proprio et ex certa scientia ac matura deliberatione nostris de apostolicae potestatis plenitudine statuimus et ordinamus quod de cetero perpetuis futuris temporibus Decanus pro tempore existens Cathedralis Ecclesiae Brunensis in Missis et aliis divinis officiis tam in dicta Cathedrali quam in aliis quibuscumque Ecclesiis et locis etiam exemptis et non exemptis in quibus eum divina officia celebrare seu illis interesse contigerit uti et frui possit et valeat habitu chorali a Decanis aliarum Cathedralium Ecclesiarum deferri solito videlicet rochetto et mozzetta violacei coloris cum pellibus armellinis in hieme et sine illis in aestate ac etiam in Missis solemnibus quas in dicta Cathedrali Ecclesia et aliis Ecclesiis et locis praedictis celebraverit uti possit et valeat mitra simplici ex serico albo sine ullo auro vel argento et sine gemmis et lapidibus pretiosis ac etiam baculo pastorali et aliis insignibus pontificalibus prout et quemadmodum Decani aliarum Cathedralium Ecclesiarum de jure vel consuetudine aut ex indulto apostolico utuntur et fruuntur. Decernentes praesentes litteras et in eis contenta quaecumque semper et perpetuo firma valida et efficacia existere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere ac illis ad quos spectat et pro tempore spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari debere sicque et non aliter per quoscumque judices ordinarios et delegatos etiam causarum palatii apostolici auditores ac S(anctae) R(omanae) E(cclesiae) cardinales etiam de latere legatos et nuntios apostolicos sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate judicari et definiri debere ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac dictae Cathedralis Ecclesiae Brunensis etiam juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum statuti ordinationis concessionis indulti decreti et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo septuagesimo octavo decimo octavo Kalendas Julii pontificatus nostri anno quarto.
C. S.
Pro D(omi)no
J. Januarius S(ub)s(titutus)

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.