1882_II_14_a
CZ-DABB > KB > 1882_II_14_a
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
LEO PP. XIII.
Dilecte fili salutem, et ap(osto)licam benedictionem. Aeterna fidelium salus ad quam pro Nostro officio, quantum possumus, animum
intendimus, Nos movet, ut cum a Nobis postulantur quae in spirituale animarum bonum cedere possunt, ea libenter concedamus. Iam
vero cum tu, qui, ut asseris, vicarii Capitularis Ecclesiae Brunen(sis) munus exerces, exponendum curavisti Nobis, tibi esse in votis, ut
Stationes Viae Crucis, seu Calvariae erigendi, et Cruces quae pio huic exercitio requiruntur cum adnexis indulgentiis benedicendi
tibi de ap(osto)lica N(ost)ra auctoritate facultatem facere dignaremur: Nos quo fructuosa, ac frugifera huiusmodi, qua Passionis Domini
cae memoria recolitur, longius in dies, latiusque propagetur, tuis obsecundare precibus, quantum in Domino possumus, voluimus. Quam
obrem tibi tenore praesentium concedimus, ut si Fratres Ord(inis) Min(orum) S. Francisci de Observantia, et Reformati minime adsint, pias
Stationes Viae Crucis, seu Calvariae in Ecclesiis, publicisque Oratoriis huius Dioecesis, donec tamen in ea vicarii Capitularis
munus exercueris, erigere, earumque cruces cum adnexis indulgentiis benedicere possis, et valeas: ita ut X(t)ifideles, qui pium
idem exercitium memoratis in Ecclesiis, ac publicis Oratoriis institutum devote peregerint, ac caetera iniuncta pietatis opera
rite persolverint, easdem indulgentias in Domino consequantur, quas pium Viae Crucis, seu Calvariae exercitium in Ecclesiis
Fratrum Ord(inis) Min(orum) S. Francisci de Observ(antia) et Reform(atis) nuncup(atis) ut moris est, peragendo consequi possent. In contrarium
facien(tibus) non obstan(tibus) quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xiv Februarii
MDCCCLXXXII Pontificatus Nostri Anno Quarto.
Pro D(omi)no Card(inali) Mertel
A. Trinchieri Subst(itutus)