1903_V_04
CZ-DABB > KB > 1903_V_04
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
LEO PP. XIII.
Dilecte Fili, salutem et ap(osto)licam benedictionem. Cum ex amplissima Episcopi tui commendatione No=
bis compertum exploratumque sit, te in sacro munere obeundo, cujus es quinquagesimum annum propediem
celebraturus, summam tibi laudem ob doctrinam, pietatem ac magni momenti officia a te nitide gesta, assidue
comparasse, dignum te quidem existimavimus, quem novo potioreque honoris titulo augeamus. Quare te a quibusvis
excommunicationis et interdicti, aliisque eccl(esiast)icis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurreris, hujus tantum rei
gratia absolventes et absolutum fore censentes, hisce Literis Antistitem Urbanum seu Domus Pontificalis Praesu=
lem facimus, constituimus, renuntiamus. Tibi ideo, dilecte Fili, concedimus ut violaceas vestes induere atque etiam
in Romana Curia lineum amiculum manicatum quod Rochetum dicunt, gestare licite queas, utque utaris fruaris
singulis quibusque honoribus, privilegiis, praerogativis, indultis, quibus alii hum(oi)di titulo insignes utuntur fruun=
tur, vel uti frui possunt ac poterunt. Non obstan(tibus) contrariis quib(us)que. Datum Romae apud S. Petrum sub annu=
lo Piscatoris die IV Maji MDCCCCIII Pontificatus Nostri Anno Vigesimosexto.