1348_VI_15
CZ-KAVB > VYBRO > 1348_VI_15
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Col + latu tum
OPera Pietatis et misericordiae solertia pervigili per nonnullos Christi fideles non immeritò
sinè quovis morae dispendio debentur imitari, docente Beato Paulo Apostolo: Bonum facien
tes non deficiamus: tempore enim suo metemus. Non deficientes ergo dum tempus habemus
operemur bonum ad omnes, maximè autem, ad domesticos fidei. Ob quod Nos Petrus Judocus, Ul
ricus et Joannes fratres de Rosenberch, ad universorum notitiam tenore praesentium volumus per
venire quod attendentes naufragium labentis mundi statum, et temporum fluxum inconstantem et
incertum, culmen Divinum, Venerabilibus prout expedit augeri cupientes de consensu et voluntate
Dominae genitricis nostrae Dominae Katherinae de Rosenberch, et de maturo fidelium nostrorum dilectorum
consiliariorum, videlicet Buskonis de Bernhartitz, Wernheri et Przibiconis, fratrum de Porzessin, Nicolai
de Podnawitz, Jeskonis de Czekow, et Wlczkonis de Dobronitz, consilio Monasterium in Altovado Cisterciensis
Ordinis, in quo Rex caelorum et Dominus devotissimè colitur, assiduè et laudatur, quod nostra, et nostrorum pro
genitorum fundationis existit, necnon Abbatem et Conventum ipsius Monasterii, nobis quàm plurimùm dilectos mo
dernos, eorumque Successores, etiam omnes et singulas gratias, quibus Excellentissimus Dominus noster, Dominus Ka
rolus serenissimus Rex Romanorum, et Boëmiae Rex ipsum Monasterium Abbatem et Conventum, eorumque homines,
possessiones, et bona quaecunque, à Steura Regalis solutione, quae vulgariter Berna dicitur, et ab universis et singulis
Bernis, Steuris, collectis, importationibus, pracariis, angariis, perangariis, petitionibus, ungeltis, hospitalitatibus, sub
sidiis ac gravaminibus, et honoribus quibuscunque de liberalitate Regia suis patentibus literis, purè propter DEUM, in
tuitu nostrî obsequii, ac in remedium animae Domini Genitoris nostri felicis memoriae, Domini Petri de Rosenberch absol
vit, eximit, quittavit, et perpetuè liberavit, promittimus firmiter et sincerè per nos Haeredes et Successores nostros, gra
vaminibus, impedimentis, et postulationibus quibuslibet remotis virtute praesentium perpetuè et inviolabiliter
conservare, nec quidpiam contra hujusmodi donationis gratias, ullô umquam tempore, venire, facere, jure sive facto.
In cujus rei testimonium, sigilla nostra, et praedictorum fidelium nostrorum Buskonis de Bernhartitz, Wern
heri et Przibiconis de Porzessin, Nicolai de Podnawitz, Jeskonis de Czekow, et Wlczkonis de Dobronitz, du
ximus appendenda. Datum in Crumpnaw, Anno Domini Millesimo Trecentesimo, Quadrage
simo Octavo, Die Festi Penthecostes.
Vidi Literas Originales, et sunt haec Copia ejusdem tenoris, in fidem si
gillum Civitatis atq(ue) meum apposui, et manu mea subscripsi. Rosenber
gae in Reg: Bohemiae Die 7 7br(is) 1711
And: Thad: Wein
wurmb Syndicus Ju
ratus Civitatis ejus
dem