1748_XI_24
CZ-KAVB > VYBRO > 1748_XI_24
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In Nomine Sanctissimae Trinitatis. Amen.
Quandoquidem multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, mandatum accepimus a Domino, ut diligamus
invicem, sicut et ipse dilexit nos: dilectio nobis in vinculum perfectionis extenditur, quo charitate fraternitatis invicem diligentes
adeo felici nexu conjungimur, ut teste S. August. l. de Spir. et litt. bonum commune omnium fiat singulorum. In hunc finem probe et
solicite intendentes Religiosissimi utrinque Antecessores nostri, quo charitatis a Deo in ipsis ordinatae documenta luculentiora relin
querent, ac largioribus spiritualibus subsidiis vivorum infirmitati pariter, atque dormientium aeternae quieti veraciter providerent, inclyta
Assisteria sua ad mutuae devinctionis leges salubriter obligarunt, et vel in te iam ab Ao. 1466. de plena utriusque Sacri Conventus bonorum
omnium spiritualium participatione, et juvandis per sacrosancta Missae sacrificia et alia devotionis suffragia defunctorum animabus pien
tissimum foedus erexere. Nobis equidem in hoc mundo nihil adeo firmum, stabileque ominantibus, quod labentis saeculi vicissitudine sedi im
mutari, seu antiquari omnino non possit, ut charitativae unionis nostrae institutum iniquo huic fato tempestive subtrahamus, visum est rem po
stentati transcribere, atque inveteratum confraterni pacti symbolum recenti confirmationis charactere delineare. Nos igitur Amandus, divina
gratia Monasterii Lambacensis Ord. S. Benedicti in Austria Superiori Abbas, Sacrae Caes. Regiaeque Majestatis Consiliarius, nec non Coelesti
nus Prior, et totus Conventus Lambacensis, cum gratiose in idem consentiente Reverendissimo, Perillustri, ac Amplissimo Domino Domino Qui
rino, Sacri, et Exempti Ord. Cisterciensis Celeberrimi Monasterii Altovadensis in Bohemia Abbate Vigilentissimo, Sacrae Caes. Regiaeque
Majestatis Consiliario, Protonotario Apostolico, atque inclyto Conventu Altovadensi institutam jam ab Ao. 1466. sacram Confoederationem
paucis pro moderni aevi circumstantiis immutatis, in praesentiarum cum Domino innovamus, ac confirmamus. ac in primis quidem generaliter omni
um bonorum spiritualium, operum, meritorum, ac suffragiorum, quae a quocunque Monasterii nostri professo ad Dei gloriam Deiparae cultum et
Sanctorum venerationem ullo unquam tempore devolvebuntur, plenissimam communionem ac participationem admittimus, simul ac impertimur. dein
vero in specie, quoties ex Venerabili Conventu Altovadensi quemquam vinculis corporis absolutum, atque aeternitati transcriptum esse per pul
satas litteras intelligemus, quamprimum Missam cantatam pro anima illius solatio persolvemus. Praeterea singuli Sacerdotes praeter quoti
dianum in Missa Memento annuatim generaliter pro omnibus, sive eo, sive retrolapsis antehac annis ex praedicto Venerabili Conventu pie de
functis, eoque coelesti levamine fors indigentibus unum Missae Sacrificium Deo propitiatoriis litabunt. Clerici denique extra chorum spe
cialiter pro unoquoque defuncto totum Officium Defunctorum cum tribus Nocturnis, Fratres vero Laici singuli 100 Pater et Ave recitabunt.
Hanc antiquissimae unionis nostrae syngrapham, dum praesenti solemni innovatione resolidamus, dehinc recta et sincera mente spondemus;
quod de ejusdem tenore, et fideli custodia nec litteram interituri simus, de mutuis officiis vicibus ab Observantissimis Confoederatis nostris
nihil soliciti, immo vero securi. in Quorum authenticam fidem et robur hanc praesentis instrumenti paginam manu propria subscribimus, et si
gillo tum Abbatiali, tum Conventuali munimus. Datum Lambaci 24. Nov. 1748.
Amandus Abbas mpria
Prior et
Conventus