91
CZ-MZA > E03 > 91
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Johannes episcopus servus servorum dei venerabili fratri episcopo Olomucensi salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis nuper pro parte dilectorum filiorum prepositi et conventus monasterii in Sternberk per prepositum soliti gubernari ordinis sancti Augustini tue diocesis petitio continebat quod licet ipsi et eorum predecessores prepositi et conventus dicti monasterii qui pro tempore fuerunt a tanto tempore cuius contrarii memoria hominum non existit fuerint et adhuc sint in pacifica possessione vel quasi iuris percipiendi et habendi decimas in certis locis et villis consistentibus in dicta diocesi et ad eos de iure spectantes et de illis disponendi prout eis videbatur expedire, tamen dilecti filii plebanus in Sternberk et quidam alii clerici et laici dicte diocesis falso asserentes decimas ipsas ad eos pertinere et se in illis ius habere prepositum et conventum predictos super decimis ipsis et illarum occasione multipliciter inquietant et molestant. Quare pro parte dictorum prepositi et conventus nobis fuit humiliter supplicatum ut providere eis super hoc de oportuno remedio dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis quod iustum fuerit appellatione remota decernas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Rome apud sanctum Petrum secundo nonas iulii pontificatus nostri anno primo.