Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

97

CZ-MZA > E03 > 97

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
97, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Petrus dei et aplice(apostolice) sedis gra(cia) Ep(iscop)us luthomysln(ensis) ad omnium et singulorum ad quos p(re)ntes p(er)uenerint volumus noticiam p(er)uenire. Q(uod) licet vniuersi qui diuine mancipantur officijs et obsequijs
diuini cultus deputati digno sint et congruo prosequendi fauore hij tamen quadam p(re)rogatiua singulari sunt non inmerito p(re)ferendi per quos in mentibus fidelium sincera excrescit de
uocio ac via veritatis et virtutum gressu salutifero plurimum frequentatur Sane attendentes q(uod) in regno Bohemie hec sancta Canonicorum regularium in gr(aci)am ordinis b(ea)ti Augus
tini exiguo quo ibidem nutrita extitit tempore sic fructuose proficit Religio q(uod) non solum ex ingenio eius professionis Monasterium suorum honorabilib(us) structuris et aliarum rerum
parantur sed eciam paup(er)ibus copiosas elemosinas erogant debilibus et infirmis alimenta ministrant hospitalitatem seruant varia pietatis opera exercent simplices erudiunt
ac loca in quibus Monasteria eorum consistunt exemplis et doctrina radiantes illustrant Volentes idcirco tam fidelibus n(ost)re luthomysln(ensis) dioc(esis) consulere quam Religios(is) dicti ordinis
p(ro)uidere necnon diuinum cultum augmentare de voluntate et expresso cons(ens)u Capituli n(ost)ri ante portas Ciuitatis n(ost)re lanczkronen(sis) luthomysln(ensis) dyoc(esis) in honorem et laudem om
nipotentis dei et Sancte Marie matris eius ac b(eat)orum Nicolai confessoris et katherine virginis ac iuris ac diuini cultus augmentum Monasterium p(re)dictorum Canonicor(um)
Regularium ordinis beati Augustini de p(re)cijs ip(s)ius nobis a deo collatis construximus instituimus fecimus et fundauimus ip(su)mq(ue) Monasterium competen(ti)b(us) redditi
bus dotauimus et sibi p(ro)uidimus de eisdem quod quidem Monasterium in b(e)n(e)ficium et p(re)posituram ordinis Canonicor(um) Religiosorum in gr(aci)am Sancti Augustini Romana
auctoritate erigimus facimus ordinamus et creamus Ita q(uod) duodecim Canonici seu f(rat)res aut plures dumtaxat et reddituum sufficiencia p(re)stabit ibidem instituti et re
cepti p(er) p(re)positum p(er) ip(s)os canonice el(e)c(tu)m regantur et eciam gubernentur iuxta Regularia instituta Statuentes eciam q(uod) p(re)positus et Canonici p(re)dicti sex paup(er)es infirmos ad
Monasterium recipere teneantur quibus n(e)c(ess)aria vite dum vixerint ministrabunt quibus mortuis alij in locum decedencium subrogentur Et nos Nicolaus p(ri)or Ra
dimirius Custos Johannes Cantor Sitolous Scolasticus totumq(ue) Capitulum luthomysln(ensis) attendentes intencionem et p(re)positum d(omi)ni Reuerendi in xp(ist)o patris et
domini d(omi)ni petri Ep(iscop)i n(ost)ri ex pietatis et m(isericordi)e visceribus emanare p(re)habitis tractatibus diligentibus et deliberacione matura non solum semel bis vel ter
ymmo pluries ad hoc Capitulariter in loco celebracionis Capituli more solito congregati non p(er) errorem sed de certa sciencia d(i)c(t)e creacioni consensimus et eam
Ratificamus ac de n(ost)ra c(er)ta sciencia app(ro)bamus In cuius rei testimonium Sigillum n(ost)r(u)m vna cum Sigillo Reuerendissimi in xp(ist)o patris et domini domini
mi petri Ep(iscop)i luthomysln(ensis) p(re)dicti p(re)ntibus sunt appensa Datum et actum in luthomysl Anno domini Millesimo Trecentesimo Septuagesimo primo Oc
taua die Mens(is) Augusti :~

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.