44
CZ-MZA > E06 > 44
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Quoniam momentis temporum transeunt vniuersa Congruit ut ea que a fidelibus solerti studio paginis scriptorum et testium
autenticorum munimine perhennentur Nouerint igitur vniuersi quorum interest uel interesse poterit in futurum scripta presentis noticiam habituri Quod ego Johannes plebanus
quondam in Hodtitz licet eger corpore sanus tamen mente verus et legitimus existens heres curie mee predialis in villa Zellessticz dicta Olomucen(sis) dyocesis
situate Consilio tractatu maturo ac deliberacione diligenti mecum et cum Sobyen Jarohnyew nepotibus meis ac alijs amicis meis prehabitis de conni
uencia bnplacito et consensu expresso amicorum eorundem Decimas annonarum omnium in agris dicte curie que ad me libere absque omni honere decimarum
uel solucione alicuius cuiuscumque faciende puenit hereditarie In cuius eciam libertatis possessione sum et steti actenus pacifice et quiete inueniendi
testamenti ac donacionis perpetue nomine pro anime mee salute ac in remedium seu releuamen peccaminum meorum et omnium amicorum ac progenitorum
meorum Religiosis et deo deuotis fratribus seu Conuentui Cenobij Raygracen(sis) dicte dyocesis Legaui mandaui disposui ordinaui et donaui annis
singulis in perpetuum colligendas recipiendas vsufruendas et pro suo bnplacito disponendas Ita tamen quod fratres predicti plebano in Hodticz quicumque
pro tempore fuerit propter familiam curie ipsius parrandam de decimis sic collatis Octo metretas siliginis et sex metretas Auene decime nomine
dare et assignare annis singulis teneantur et hanc meam circa predicta fore volo ultimam voluntatem Cuius execucionem nepotibus meis
Sobyen et Jarohnyew antedictis ac alijs meis in eadem curia successoribus legitimis fidei reconmitto Obsecrans eos per viscera misericordie
ihesu xp(ist)i Quatinus hanc meam uoluntatem ultimam dignentur effectui debito mancipare Testes autem horum uidelicet legacionis donacionis
perpetue disposicionis ordinacionis mandati testamenti facti ac uoluntatis vltime iam expresse sunt Strenui viri Alsycus filius quondam
franconis Henzlinus filius Arnoldi vasalli episcopatus seu Eclie Olomucen(sis) Jan Welslinus Henzlinus dictus hupczow Philippus carnifex
Michael scabini Oppidi Hodticen(sis) et plures alij fide digni Quos omnes et singulos contestor sub interminacione districte Judicij Quatinus
de suprascriptis omnibus si qui necessitas aliqua super dictis fratribus incubuerit et requisiti fuerint velint et debeant veritati testimonium perhibere
Depcans nichilominus honorabilem virum dominum Petrum decanum Wyssegraden(sem) Reuerendi domini mei domini Johannis Olomucen(sis) Epi(scopi)
in temporalibus et spiritualibus vicarium generalem quatinus omnia et singula premissa dignetur ex commisso sibi officio approbare seu et affirmare
In quorum omnium testimonium sigilla mei uidelicet Johannis prenotati Sobyenonis nepotis mei prefati alsyconis et henzlini superius expressorum
presentibus sunt appensa Datum et actum in Hodticz Anno domini M(illesimo) CCC(esimo) xl xiiij kl Aprilis