1222.1
CZ-MZA > E07 > 1222.1
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
R(obertus) dei gr(aci)a ep(is)c(opus) olom(ucensis) omnib(us) p(re)sente(m) pagina(m) inspecturis salute(m) in d(omi)no. Nouerint ta(m) p(re)sentes q(ua)m futuri quod nos ad peticionem
uen(er)abilis abb(at)is siberti et toci(us) conuent(us) vveleg(ra)densis ecclesie et insup(er) ad peticione(m) incliti marchionis morauie wladizlai no(m)i(n)e q(ui) fuit
fundator monasterij p(re)fati in uilla que uocat(ur) vristhan q(ua)m ipse cum o(mn)i iure suo dederat ecclesie vveleg(ra)densi p(er)petuo possidenda(m) eccl(es)iam
qu(on)da(m) fundari p(er)misim(us) et ei in ip(s)ius co(n)seccione p(er) nos f(a)c(t)a ius parrochiale assignauim(us) eam certis terminis limitando. In sup(er) decimas
eiusde(m) uille ei integ(ra)liter assignauim(us) nullo co(n)t(ra)dicente ac reclamante cum o(mne)s pastores et p(er)sone ecclesiaru(m) adiacenciu(m) essent p(re)sentes.
Ne aut(em) hec limitacio et decimarum assignacio illi ecclesie et iuris parrochialis concessio quia te(m)po(r)ib(us) ecclesie illi(us) p(ro)uincie non erant
limitate firmitate(m) haberent. Hanc nos n(ost)re ordinacionis paginam sigillo nos(tro) fecimus muniri. Huius aut(em) rei testes ad hoc
uocati et in quorum p(re)sencia hec acta sunt. Sunt hij C(on)rad(us) sc(ri)ba de brunna. Heinric(us) pleban(us) de vabrz. Heinric(us) pleban(us) de borliz. Si
frid(us) pleban(us) de b(ra)nvviz. frideric(us) pleban(us) de brivviz. Willehelm(us) pleban(us) de moderiz. Ostan et f(ra)t(er) ei(us) milites. Theodericus
iudex de znoim. Anno millesimo ducentessimo uicesimo s(e)c(un)do