Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

1222_VIII_12

CZ-MZA > E07 > 1222_VIII_12

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
1222_VIII_12, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
R(obertus) dei gracia olomunc(ensis) ecclesie ep(iscopu)s omnib(us) ad quos iste littere deuenerint salute(m) in domino. Veneranda consueuit antiquitas ea mandare litte
rarum monimentis que uoluit perpetuo durare et memorie firmam habere tenacitatem. Hac igitur racione moti uolumus innotescere
tam presentibus quam futuris quod nos in uilla que uocatur Prikluk ecclesiam quondam permisimus fundari quam et consecrauimus et
eciam limitauimus ius parrochiale ei concedentes in iure baptizandi et sepeliendi et in omnibus iuribus que conueniunt ecclesie parrochiali
uillam de vassewiz infra terminos eiusdem ecclesie includentes et eam iure parrochiali ecclesie de prikluk subicientes in decimis et omnibus
aliis rebus ad eccl(esi)am baptismalem pertinentibus non obstante aliqua reclamacione in posterum ecclesie de podeuuin que tempore consecraci
onis ecclesie de prikluk nulla fuit quia ipsa ecclesia de podeuuin cum omni possessione adiacenti precipue et in mediate spectat ad ecclesiam
olomunc(ensem) licet ei per potestatem laicalem uiolencia sit illata et ecclesia de podeuuin nunquam per nos nec per antecessores nostros fue
rit limitata. Vt aut(em) hec rata et firma permaneant presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus communiri. Huius aute(m)
rei testes ad hoc uocati et in quorum presencia hec acta sunt sunt hii. Herbordus plebanus de podeuuin. Adolfus plebanus de gerenouiz.
Heinricus plebanus de vrbiz. Albero plebanus de Sheghat. Magister gregorius. Wido Iudex de poratiz. Gotefridus
Iudex de Podeuuin. Brestanus et frater eius vvicardus de Sheghat. Adamarus et frater eius Lipertus de Izgrubi.
Anno Millesimo ducentesimo uicessimo s(e)c(un)do.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.