Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

1351_VII_26

CZ-MZA > E08 > 1351_VII_26

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 1
1351_VII_26, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Ego Heynlin(us) plebanus in Chytelors tenore p(re)senciu(m) recognosco vniu(er)sis, Quod Theloneu(m) videlic(et) curruu(m)
et decima(m) septimana(m) que ibi recipitur, no(n) ecc(les)ie sed do(mi)n(o) in S(a)ar ac ip(s)ius Conuentui fuisse et esse totalit(er)
et extoto, Q(uo)d Theloneu(m) iamdictu(m) p(er) serenissimu(m) v(ir)u(m) ac d(omi)n(u)m d(omi)n(u)m Karolu(m) Bohemie et Romanorum
Regem et semp(er) Augustu(m) in domo Marchionis Morauien(sis) in maiori Ciuitate p(ra)gen(si) scilic(et) ad Beatam vir
ginem q(ue) in letu nu(n)cupat(ur), in die s(an)c(t)e Margarete, fere hora co(m)pletorij in p(re)sencia mea et alior(um) q(uam)plurimorum
Nobilium, ip(s)i Monasterio in S(a)ar ac eius Conuentui fuit traditu(m) p(er)petue et donatu(m). Quia tu(n)c d(omi)n(u)s Abb(a)s
de S(a)ar p(er)gam(en)a(m) retinens sua p(ri)uilegia ip(s)i Mon(asterio) ab antiq(uo) tradita serenissimo p(ri)ncipi ac d(omi)no n(ost)ro d(omi)no
Regi, sup(er) Theloneo et alijs bonis ad ecc(les)iam in Chytelors spectantib(us) p(re)sentauit et on(dit). Ipse aut(em)
d(omi)n(u)s Rex, cu(m) p(ri)uilegia eor(um) sup(er) hoc Theloneo et alijs bonis ad ecc(les)iam ibidem in Chytelors p(er)tinentib(us)
aspixisset et legisset, iussit ea mox l(itte)ris suis ac suo sigillo maiori firmit(er) roborare, ita q(uod) ip(s)i de
Monasterio eor(um) in sup(ra)d(ic)to Theloneo et alijs bonis ad p(re)fatam ecc(les)iam in Chytelors spectantib(us) p(er) n(u)ll(u)m
homi(nu)m decet(er)o i(m)pediant(ur). Tali eciam co(n)dicione, Quod seped(ic)t(u)m Theloneu(m) n(u)llus plbanorum in
p(re)d(ic)to opido Chytelors d(ic)to, amodo deberet possidere, Egoq(ue) Heynlin(us) sep(er)tactus plebanus in
Chytelors, cu(m) huic co(n)firmac(i)o(n)i p(er) d(omi)n(u)m Regem fact(e) p(re)sens affuissem, rogat(us) ac placat(us) fui p(er) d(omi)n(u)m
Abbatem mon(asterii) eius co(n)uentu(m) in S(a)ar, vt vnam l(itte)ram p(ro)pt(er) maius ac euidencius testimoniu(m) ip(s)is
donarem, meoq(ue) sigillo munimine q(uo) ego fungor seu p(ro)ut vsus sui eande(m) roborarem, q(uo)r(um) peticionib(us)
ego p(re)fatus Heynlinus acq(ui)escens, hanc eis l(itte)ram dedi, sigilliq(ue) mei munimine ip(s)am co(m)muniui.
Et maxime p(ro)pt(er) hoc a me hanc l(itte)ram pecieru(n)t ne aliquis plbanor(um) successor(um) meor(um) ip(su)m
Monasteriu(m) seu eor(um) Conuentu(m) p(er) sepetacto Theloneo decet(er)o valeat infestare. Datu(m) in Chytelors
sequenti die post festum s(an)c(t)i Jacobi ap(osto)li, in domo mee habitacionis, Anno domini
Millesimo Trecentesimo Quinquagesimop(ri)mo.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.