Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

1397_X_18.2

CZ-MZA > E09 > 1397_X_18.2

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 3
1397_X_18.2, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Bonifatius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei dilectis in (Christ)o filiabus .. Abbatisse et Conuentui Monasterij Aule
beate Marie in Antiquabrunna Cistercien(sis) ordinis Olomucen(sis) dioc(esis) Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem) Et si ex debito pastoralis officij quibuslibet personis diuinis laudibus deditis nos esse
deceat fauorabiles et benignos mulieribus tamen que sub suaui religione d(omi)no famulantur tanto propensiori nos conuenit auxilio subuenire quanto pro fragilitate sexus feminei ma
ioribus dinoscuntur auxilijs indigere . Volentes igitur uobis que ut asseritur unacum alijs uobiscum obsequentibus fere Centum et Quadraginta numero estis ut incumbencia uobis
onera commodius supportare ualeatis de alicuius subuencionis auxilio prouidere motu proprio non ad u(est)ram uel alterius pro uobis nobis super hoc oblate peticionis instanciam s(e)d de n(ost)ra me
ra liberalitate parrochalem eccl(i)am sancti Wentzeslai de Antiquabrunna dicte dioc(esis) que de iure patronatus prefati Monasterij existit et cuius regimini dilectus filius Blasius
ipsius eccl(i)e Rector preest de presenti cuiusq(ue) necnon omnium iurium et pertinenciar(um) suar(um) eidem Monasterio annis Centum et Triginta Marchar(um) argenti puri siue eius red
ditus et prouentus s(e)c(un)dum communem extimacionem ualorem annuum ut asseritur non excedunt auc(tori)tate ap(osto)lica tenore presencium perpetuo dimimus annectimus et incorporamus
nichilominus uobis concedentes q(uo)d dic(tum) Rectorem ab ip(s)a eccl(i)a ammouere necnon corporalem possessionem eccl(i)e iuriumq(ue) et pertinenciar(um) predic(torum) libere auc(tori)tate propria
apprehendere et retinere in usus u(est)ros perpetuo retinere ac huiusmodi siue eius redditus et prouentus eiusdem eccl(i)e in supportacionem eor(un)dem onerum deputare et curam parrochiano
ipsius per ydoneos sacerdotes per Abbatissam eiusdem Monasterij protempore existentem duntaxat et ad eius nutum ponendos et ammouendos regi facere libere possitis super hoc
diocesan(i) loci protempore existentis seu cuiuslibet alterius licencia uel consensu minime requisitis Ita tamen q(uo)d in dicta eccl(i)a deseruiatur laudabiliter in diuinis et huiusmodi cura protem
pore diligenter exerceatur ut fieri hactenus est consuetum q(uo)d(que) uos ep(iscop)alia iura soluere et alia eccl(i)e huiusmodi incumbencia onera consueta teneamini integre supportare . Non obstantibus Constitucio
nibus ap(osto)licis quibuscunq(ue) Aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de huiusmodi uel alijs beneficijs eccl(i)asticis in illis partibus speciales uel generales ap(osto)lice sedis uel legato(rum) eius l(itte)ras
impetrarint eciam si per eas ad inhibicionem reseruacionem et decretum uel alias quomodolibet sit processum quasquidem l(itte)ras et processus ear(um) auc(tori)tate habitos et habendos ad di
ctam eccl(i)am uolumus non extendi s(e)d nullum per hoc eis quo ad assecucionem beneficio(rum) alio(rum) preiudicium generari et quibuslibet priuilegijs indulgencijs et l(itte)ris ap(osto)licis
generalibus uel specialibus quor(um)cunq(ue) tenorum existant per que presentibus non expressa uel totaliter non inserta effectus ear(um) impediri ualeat quomodolibet uel differri et de qui
bus quor(um)q(ue) totis tenoribus de uerbo ad uerbum fieri debeat in n(ost)ris l(itte)ris mencio specialis . Volumus autem q(uo)d si per uos prefatum Rectorem ab ip(s)a eccl(i)a ammoueri contige
rit ut prefatus idem Rector nullam propter ammocionem huiusmodi infamie maculam incurrat siue notam ip(s)iq(ue) uos extunc singulis Annis eidem Rectori quoaduixerit annu
am pensionem Septem Marchar(um) argenti puri inins(titu)tute ut nichilominus antequam huiusmodi possessionem ipsius eccl(i)e apprehendere ualeatis de huiusmodi pensione annuatim re
aliter et cum effectu persoluenda eidem Rectori ydoneam caucionem prestare teneamini et sitis astricte Et insuper extunc irritum decernimus et inane si secus super
hijs a quoquam quauis auc(tori)tate scienter uel ignoranter contigerit attemptari Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re dimonis annexionis incorporacionis et
uoluntatis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli Apostolor(um) eius se
nouerit incursurum Dat(um) Rome apud Sanctumpetrum xv Kal(endas) Nouembr(is) Pontificatus n(ost)ri Anno Decimo ..
Gratis de man(dato) d(omi)ni n(ost)ri p(a)p(e) ..
Orlacus ..

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.