8
CZ-MZA > E25 > 8
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Innocentius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis in (Christ)o filiab(us) . . Priorisse et Conuentui Monasterij de Cella s(an)c(t)e Marie in Brunna
ordinis s(an)c(t)i Augustini . Olomucen(sis) dioc(esis) . Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Apostolice sedis benignitas prudentes uirgines que se parant accensis lampa
dibus obuiam sponso ire tanto propensiori debet studio prosequi caritatis . quanto maiori propter fragilitatem sexus . indigere suffragio dinoscuntur.
Cum igitur sicut ex parte u(est)ra fuit p(ro)positum coram nobis . uos incluse corpore in castris claustralib(us) . mente tamen liberi deuote d(omi)no fa
mulantes . de institutionib(us) fratrum ordinis p(re)dicator(um) . illas que uob(is) competunt . hacten(us) laudabiliter duxeritis obseruandas . ac committi . . Mag(ist)ro
et . . Priori Boemie . ip(s)ius ordinis affectetis . nos pium u(est)r(u)m p(ro)positum in d(omi)no commendantes . deuotis u(est)ris precib(us) inclinati . uos et mona
sterium u(est)r(u)m auctoritate presentium Mag(ist)ro et priori committim(us) supradictis . eadem auctoritate nichilomin(us) statuentes . ut sub magisterio (et) doctrina Mag(ist)ri et
Prioris prouincialis Boemie . qui pro tempore fu(er)it decetero maneatis . illis gaudentes priuilegijs . que ordini predicto co(n)cessa su(n)t . uel in poster(um) co(n)cedent(ur).
Ips(i)q(ue) Mag(iste)r et prior . co(n)traria co(n)suetudine ip(s)ius ordinis uel indulgentia ab ap(osto)lica sede obtenta . uel etiam obtinenda . nequaqua(m) obstantib(us) . animar(um) u(est)rar(um) sollicitu
dine(m) gerentes (et) cura(m) . ac uob(is) de co(n)stitutionib(us) eiusdem ordinis . illas que uob(is) co(m)petu(n)t . sine difficultate qualibet exhibentes . eidem Monasterio p(er) se . uel alios frat(re)s
sui ordinis . quos ad h(oc) idoneos uideri(n)t . quotiens expedierit officiu(m) uisitationis impendant . corrigendo (et) reformando ibidem tam in capite qua(m) in membris . que cor
rectionis (et) reformationis officio nouerint indigere . nichilomin(us) instituant (et) destituant . mutent (et) ordinent . prout in alijs Monasterijs Monialiu(m) eiusde(m) ordinis . fieri con
sueuit . Electio tamen priorisse libere p(er)tineat ad Co(n)uentu(m) . co(n)fessiones u(est)ras audiant . (et) ministrent uob(is) ecclesiastica sacramenta . Et ne pro eo q(uo)d in Monasterio
u(est)ro ip(s)i ordinis fratres residere co(n)tinue no(n) tenent(ur) . p(ro) defectu sacerdotis possit p(er)iculum im(m)inere . predicti Mag(iste)r et prior . ad co(n)fessiones in necessitatis artic(u)lo
audiendas (et) ministranda sacram(en)ta predicta . uob(is) depute(n)t aliquos discretos et prouidos capellanos . Ad hec liceat uob(is) redditus (et) possessiones recip(er)e . ac ea libere reti
nere . Non obstante co(n)traria co(n)suetudine uel statuto ip(s)ius ordinis co(n)firmatione sedis ap(osto)lice . aut quacu(m)q(ue) firmitate alia roboratis . Nulli ergo omnino hominu(m) liceat
hanc pagina(m) n(ost)re co(n)cessionis (et) co(n)stitutionis infringere . uel ei ausu temerario co(n)traire . Siquis aute(m) hoc attemptare presumpserit . indignatione(m) omnipotentis dei
(et) beator(um) petri et pauli ap(osto)lor(um) ei(us) . se nouerit incursurum . Dat(um) Lugdun(i) . iij . Id(us) Julij . Pontificat(us) n(ost)ri Anno Sexto .