52
CZ-MZA > E28 > 52
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
IN NOMINE DOMINI AMEN
EGO M DAVID ADALBERTVS KRYSTELIVS MORAVVS
ZVITTAVIENSIS DECANVS TREBOVIÆ MORAVORVM, ET EGO MATTHÆVS BER=
nardus Krystelius, SS Theologiæ Doctor, Morauus Zuittauiensis, et eo tempore Decanus Lipnicensis ad Beczuuan
Fratres Germani perpendentes rerum præsentium et mundanarum instabilitatem, et lapsum, et quod sicut uenientes in hunc mundum nihil planè intulimus, ita quoq(ue) nihil nobiscum (præter
opera bona) efferemus hoc inquam considerantes, et propriæ nostrorumq(ue) propinquorum ac patriæ saluti æternæ consulere cupientes, matura deliberatione præuia dedimus Admodum Reuerendis
Patribus Societatis JESV in Collegio Olomucensi eo tempore existentibus Mille et quingentos thaleros Morauicos, singulos per septuaginta cruciferos computando ad censum perpetuum, pro
tribus Adolescentibus Studiosis in Seminario Olomucensi, uictu ordinario ex seminario consueto alendis, sine mora applicandos his tamen sequentibus conditionibus, et exceptionibus appositis.
Primo Volumus ut prædicta à nobis tradita summa mille et quingentorum thalerorum alicui Ciuitati uel Communitati ad censum perpetuum tradatur, ut ex ea scilicet summa singulis annis pro censu Rectori uel Præsidi
Seminarij pro præfatis Adolescentibus alendis censum Nonaginta thalerorum Morauicorum per septuaginta cruciferos thalerum computando Censualistæ præsentes uel eorum successores in perpetuum ad Festum S.
Georgij et Wenceslai per medietatem irrefragabiliter, et citra tergiuersationem deponant, et in manus P. Rectoris aut Præsidis Seminarij consignent.
Secundo Vt Adolescentes illi sint ex nostris Consanguineis semper propinquioribus, ex Fratribus uel Sorore progenitis specialiter uero, ut modò sint Nepotes nostri tam ex Fratribus quàm Sororibus, eorumq(ue) deinde Nepotum liberi, his uerò
deficientibus pauperes Zuittauienses, et his quoq(ue) deficientibus quicunq(ue) pauperes ex Morauia prolatim uerò ex locis seu bonis Episcopalibus ad studia aptiores, juxta judicium P. Rectoris, qui ineptos & malè se gerentes
amouere, et alios ex supranominatis substituere poterit, ita tamen ut si census non deponerentur aut obtineri non possent, quod tamen speramus non futurum, non teneatur pariter Seminarium ad eos Juuenes
alendos. Rogamus uerò P. Rectorem & P. Præsidem Seminarij, ut adhibitis etiam Juris remedijs debitores ad Censum deponendum tali occasione compellere conentur.
Tertio Vt quamdiu nos uiuemus jus habeamus tales Adolescentes eligendi, et Præsentandi, postmodum uerò Fratres nostri, illis mortuis, illorum liberi, Masculi semper tamen præ alijs, ij qui sunt uel erunt ex linea
paterna Krysteliana, et deficientibus talibus poterit R. P. Rector nominare, qui omnes uocandi erunt Alumni Krysteliani.
Quarto Vt si quo casu (quem Deus auertat) P.P. Patrum Societatis Scholæ Olomucij tollerentur, Juuenes tales ad alias Patrum Societatis Scholas in Morauia Silesia uel Boëmia aut quocunq(ue) aliò in uicinia, semper
tamen ad propinquiorem Zuittauiæ locum transferantur, eiq(ue) Collegio in quod translati fuerint Senatus uel Communitas præfatam Capitalem Summam habens Censum illum annuum persoluere supranominato
tempore teneatur. Quod si nec in præfatis uel uicinis partibus ullæ forent Societatis Scholæ, tunc à Successoribus Patribus Societatis cum consensu nostrorum Consanguineorum, ad alium pium usum præfata Summa
pecuniæ iterum conuertatur, donec iterum Olomucij uel in uicinia Scholæ Societatis erigantur.
Quinto Vt Juuenes hac fundatione fruentes post absoluta studia Philosophica se ad statum aliquem determinent, et si uelint fieri Sacerdotes seculares, uel intrare aliquam approbatam ab Ecclesia religionem, poterunt in eadem
fundatione manere, donec dictam statum amplectantur, et Theologiæ Morali aut Speculatiuæ studere, quod si absoluto studio Theologico, uel etiam non absoluto resilirent à proposito statum Ecclesiasticum amplectendi
tunc sumptus in Theologia in eos factos refundere tenebuntur ad plures alios alendos, & de hoc moneri debebunt, cum se ad talem statum resoluent, si uerò nec Sacerdotes seculares nec Religiosi fieri
uellent, tunc uolumus ut absolutâ Philosophia dimittantur, et alij Idonei suscipiantur.
Ad huius rei et uoluntatis nostræ pleniorem confirmationem, fidem ac firmitatem, sigilla nostra apposuimus et manu propria subscripsimus sicut et R. P. Rector Olomucensis Collegij suo et Successo
rum nomine quos impensè rogamus, quatenus hanc nostram Voluntatem et fundationem beneuolè et fideliter tueantur, promoueant et foueant ita ut finem à nobis intentum (qui DEI gloria
Nostrorumq(ue) et patriæ nostræ æterna salus existit) feliciter consequatur. Datum in Decanatu Trebouiensi 20 Septembris Anno Millesimo Sexcentesimo Quinquagesimo Tertio
M Dauid Adalbertus Krystelius
Decanus Trebouiensis mppria
Matthæus Bernardus Krystelius
SS Theol: Doctor, Decanus Lipnic(ensis)
Eustachius Remigij p. t.
Societ(atis) Jesu Olomuce(nsis) Rector.