483
CZ-NA > ACK > 483
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter amen. Karolus quartus diuina fauente clemencia Romanorum Imperator semper Augustus et Boemie Rex.
Notum facimus tenore presencium vniuersis. Quod sicut pridem animo deliberato dum adhuc essemus in minoribus constituti cum Serenissimo principe domino Johanne Rege francie Illustri fratre nostro precarissimo ante tempora multa dum adhuc Normannie dux existeret
tam racione genoloye et affinitatis tum racione sincerissime dileccionis qua personam eius ex affectu sincero prosequimur federa certa colligaciones et vniones iniuimus prout littere vtrimque date desuper clarius attestantur Sic et nunc eadem promissa et colligancias nobis ut
bique ad amplioris glorie suscepte rite promocio in dei Saluatoris nostri nomine pro consolacione Regnorum et grata salute subiectorum nobis ex utraque parte fidelium sicut in virtute promissionum vestrarum rite quidem teneri dinoscuntur presentibus innouamus sub tenoribus infrascriptis
In primis quidem promittentes bona nostra fide sine omni dolo loco prestiti iuramenti pro nobis heredibus et successoribus nostris Regibus Boemie prefato domino Johanni francie Regi Carissimo nostro fratri necnon heredibus et successoribus suis francie Regibus quod ammodo
manutenere ac eciam imperpetuum ipsorum et cuiuslibet ex eis legales et boni atque perfecti amici erimus Et honorem vberem statumque commodumque augmentum et profectum eorum semper procurabimus omnibus modis adiutorijs et ingenijs sicut vnquam melius poterimus bona fi
de ac vniuersum dampnum ipsorum quod eis in personis honore uel rebus irrogari posset dum ad nostri noticiam peruenerit diligenter et fideliter auertemus Ipsosque et eorum quemlibet ad resistendum omnibus eorum aduersarijs et hostibus qui talia dampna contra eos seu eorum
alterum aut in preiudicium honoris status et condicionis eorum quomodolibet molirentur adiuuabimus et conseruabimus nostra potencia sub ordine et modo sicut poterimus meliori Et realiter et effectiue aduersabimur et opponemus nos omnibus illis qui ipsorum dispendium
iacturam seu verecundiam uel preiudicium parrarent et honorem profectum ac statum eorum custodiemus legaliter iuxta posse Et ne post amicabilis huiusmodi vnionis et amicicie sincere gratam concordiam aliqua dubia inter nos quacumque racione consurgant ex ut futuris
scandalis via seu materia precludatur supradicti nostri Carissimi fratris Regis francie deliberacio infrascripta rite declaranda prouidit In primis siquidem quod virdunensis et Camenocensis Ciuitates et castellum in Cameresio cum eorum et eius Territorijs appendijs districtibus et per
tinencijs de mero dominio ac eciam de mera proprietate sacri Romani Imperij rite consistunt Quas ipsas cum omnibus suis pertinencijs ut prefertur ad nos tamquam Romanum Imperatorem verum et ordinarium ipsarum dominum dignoscuntur libere ac uoluntarie remittendas Et quod
Illustris karolus Delfinus viennensis primogenitus eius Nepos noster carissimus Delfinatum eundem et omnia ab ipo dependencia que predecessores sui delfini viennenses antiquitus a prefato Romano Imperio in feodum tenuerunt nunc eciam in feodum a nobis tamquam a Romano
Imperatore et uero suo domino cum solempnitatibus et cerimonijs consuetis tenebitur et debebit suscipe nobisque prestare vasallagij fidelitatis et obediencie solitum iuramentum ac Ciuitatem viennensem ad nos tamquam Imperatorem et ad ipsum sacrum Imperium sine difficultate qualibet remittet
Et nobis tamquam Imperatori constanter obediat et ad nos necnon sacrum Imperium fidelitatis et obediencie respectum habeat ut tenetur saluis Juribus Comitatus sui viennensis qui a prefato Imperio in feodum dependet Et quod ad complementum omnium predictorum dictus Delfinus tenebitur
quando nostre maiestatis serenitas ipsum de consumacione talium duxerit requirendum Et quod sub forma simili Illustris Comes Burgundie Comitatum suum Burgundie a nobis tamquam Romano Imperatore in feodum suscipe teneatur Et post declaracionem huiusmodi
prefatus Rex francie frater noster carissimus nobis fide qua supra promisit quod omnia predicta effectualiter compleri debebunt et ad finem intentum perduci sub omnibus illis condicionibus et modis prout sunt superius declarata Et ad habundante cautela
similiter promisit bona fide sine omni dolo loco prestiti iuramenti sicut premittitur quod Ipse in possessione dictarum viennensis virdunensis et Cameracensis Ciuitatum et Castelli in Cameresio et omnium ab eis dependencium et omnium aliarum et singularum Ciuitatum Terra
rum Castrorum Jurisdiccionum dominiorum pertinenciarum et Jurium ad prefatum sacrum Imperium quomodolibet spectancium vbicumque talia sunt constituta non impedient aut inuadent eadem seu de ipsis se intromittet uel inuadi molestari aut se de eis intro
mittere consenciet pacietur seu aliquomodolibet sustinebit uerbo facto uel suggestu ymmo verius nos ad manutenendum predicta et eorum quodlibet toto posse fideliter promouebit Ideoque nos qui supra Romanus Imperator in excelsis promitti
mus fide qua supra predicto
domino Regi francie in omnibus Ciuitatibus et singulis eorum dependencijs necnon castris Terris Jurisdiccionibus dominijs pertinencijs et Juribus ad Regnum francie spectantibus et in eorum seu eorum possessione non impedire sub omnibus condicionibus antedictis Et nichilominus
pro nobis heredibus et successoribus nostris Regibus Boemie promittimus bona nostra fide sine omni dolo loco prestiti iuramenti ut prefertur prefato domino Johanni Regi francie Carissimo nostro fratri heredibus et successoribus suis francie Regibus quod in quantum ipsis et eorum cuilibet ab eius inestiterit
et dum per eos siue alterum eorum fuerimus requisiti dictam vnionem confederacionem et colliganciam sub omni modo et forma sicut in tenore presencium videtur expressum innouare ac de nouo roborari facere ac sigillorum nostrorum appensionibus solempniter communire Signum se
renissimi prin
cipis et domini domini karoli Quarti Romanorum Imperatoris inuictissimi et gloriosissimi Boemie Regis Testes huius sunt Venerabiles Arnestus Pragen(sis) Archiepiscopus Johannes olomucen(sis) Johannes luthomuschlen(sis)
Theodericus mynden(sis) Ecclesiarum Episcopi necnon Illustres Bolko swidnicen(sis) Conradus olsnan(sis) Bolko falkenbergen(sis) Bolko opolien(sis) et Przemko Teschinen(sis) duces Principes Regni nostri Boemie necnon Religiosus frater Symon ordinis fratrum predicatorum sacre theologie magister et honorabilis
wilhelmus pintzen(sis) prepositus et gumechinus Consiliarij et secretarij nostri et alij quamplures fidedigni Presencium eciam sub bulla aurea typario Imperialis nostre maiestatis impressa testimonio literarum Datum Prage Anno domini Millesimo Trecentesimo Quinquagesimo
quinto Indiccione octaua vij kalendas Septembris Regnorum nostrorum Anno Romanorum decimo Boemie Nono Imperij uero primo