Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R5_WEAK

625

CZ-NA > AZK-Plasy > 625

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
625, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine s(an)c(t)e et indiuidue trinitatis amen. P(re)mizl d(e)i gr(aci)a Rex Boemie, Dux Austrie, et Stirie, Marchio Morauie. Vniuersis p(re)sente(m) paginam
inspecturis in p(er)petuum. Regi regnum nos credimus co(m)placere si eos qui eius se sp(eci)alit(er) obsequijs deuouerunt ab i(m)probis et maligno(rum) adinuentionib(us) ma(n)u
~defensionis~ defendamus. Cu(m) igit(ur) pie recordationis patr(i)s n(ost)ri quondam Regis Boemo(rum) vestigijs inherere salubrit(er) censeamus, notum esse vo
lumus tam p(re)sentib(us) quam futuris q(uo)d sicut d(i)c(t)us pat(er) noster homines i(m)probos et malignos ad solam maliciam et mendacia sapien
tes suis moliminib(us) et iudicijs minus rectis eccl(esi)am Placens(em) et suos fratres nec non et eo(rum) ho(m)i(n)es ad iudicia extraordinaria p(ro)trahentes
et eos reb(us) suis p(er) iniqua iudicia defraudantes cohercuit sicut eo(rum) exegeru(n)t merita criminosa, ita et nos ne tale aliquid a n(ost)ris iudicib(us) et
beneficiarijs i(m)posteru(m) p(re)sumat(ur) vnde possit eo(run)dem fratru(m) pax et tranquillitas p(er)turbari, vt nec in Pilzen, nec in Zacz, nec in Raconuk,
nec in alio vllo loco cora(m) quoquam in seculari iudicio nisi cora(m) Abbate loq(ui) seu cora(m) n(ost)ra serenitate aut cora(m) eo cui n(ost)ras vices sup(er) hoc com
miserim(us) sp(eci)ales valeant co(n)ueniri, et ne d(i)c(t)e eccl(esi)e Placens(is) ho(m)i(n)es siue inuoluntarie a se ip(s)is siue p(er) violentiam ab alijs vulneratos se iudicib(us)
et b(e)n(e)ficiarijs p(re)dictis p(re)sentent reddimus absolutos, et pecuniam ip(s)is co(n)suetudinarie iudicib(us) p(ro) huiusmodi nultiatione soluendam aucto(r)itate
p(re)sentium in p(er)petuum magnifice indulgem(us). Vt igit(ur) hec tam pia n(ost)ra concessio omnib(us) manifesta et nemini sit occulta cartam
hanc inde co(n)scriptam sigilli n(ost)ri munimine roboratam ac testium adnotatione munitam p(er) singulos annos salte(m) sepelies in
dieb(us) n(ost)ris iudicib(us) et beneficiarijs qui pro tempore fuerint volumus et iubemus exponi ne co(n)cessa p(re)fatis fratrib(us) gracia et libertas
per ignoranciam seu negligentiam obolescat. Testes sunt Hermannus Comes de Orlemunde, Andreas maior Camerarius,
Zdezcho de Praga, Iudex p(ro)uincialis, Henricus filius Milonis de Luchtenb(er)c, Burchardus de Mingenberg, Vlricus Dapi
fer, Herkenbert(us) de Rizenberg, Bwalo, Fridericus de Pettowe, Theodericus Sparman, Zdezlaus de Praga, Borescho de Mo
rauia, filius Lerronis, Zesamyzl, Burchgrauius Olomucensis, Theodericus de Lreschewiz, Henricus de Radimawiz, Ywanus, Bo
uzlaus frater Rathmuy, Iudex de Zippan et alij quam plures Milites et seruientes. Acta sunt hec Anno
ab incarnacione d(omi)ni M(illesimo) CC(entesimo) LX(esimo) III(o), Indictione Sexta, Datu(m) in Plaz p(er) manu(m) Magistri Arnoldi tunc Prothono
tarij n(ost)ri, II(o) Nonas Iulij.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.