R3_PERIOD_CONTEXT
677
CZ-NA > AZK > 677
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine et indiuidue sancte trinitatis amen Cum in vniuersa animancia homo sit dignior et perfeccior creatura in resolucione corporis
ab anima merito debet cognoscere suum creatorem pateat ergo p(re)sentib(us) et futuris p(re)sentes paginas inspecturis Q(uo)d nos Bohuslaus de Swa(m)berg
ducti sp(irit)u sancto sacrum flaminis considerantes cursum p(re)sentis vite fore inanem et velocit(er) t(ra)nsiturum sicut flos qui cu(m) oritur sol(is) ardore emittens sua(m)
ven(er)is odorem cum vero sol occidit arescit nullius vigoris amodo existens Jdcirco donauimus et legauimus existentes sani mente corpore et rac(i)o(n)e
assensu et consensu n(ost)ror(um) he(re)du(m) ip(s)or(um) et consilio o(mn)ium amicorum decem sexagenas p(er)petui census p(ro) salute n(ost)re a(n)i(m)e et n(ost)ror(um) p(re)decessorum Religiosis viris
fratribus Monasterii plassen(sis) ordinis cist(er)cien(sis) et eundem censum assignauimus in duab(us) villis nomine in Sruzkow septem sexagenas et in lon
gohrzidiest tres singulis et p(er)petuis annis pacifice p(ro) p(re)lato et p(re)latura tocius conuentus ordinis p(re)notati ad possidendum regendum et non
aliqua audacia ad alios vsus conertendum aliud vero dominium ibidem p(ro) nobis et n(ost)ris p(ro)genitis obseruamus tamen eosdem censuales non in iu
stum aggrauando ne census p(re)fato conuentui deperiret Eciam si res p(re)dicti conuentus censuales hui(us)modi census quocienscu(m)q(ue) essent tardi in dan
do ipsum censum consuetum d(omi)n(u)s et temp(or)e tocius esto tempore eosdem possint inpignorare negligencia p(ro) tali sine n(ost)ro he(re)du(m) et successorum
n(ost)rorum inpedimento sed pocius cum auxilio salubri Eciam spondemus vna cum he(re)dib(us) n(ost)ris bona fide p(ro)cul omni fraude et dolo remot(is) cont(ra)
omnem hominem cuiuscumq(ue) condic(i)onis fuit ip(su)m censu(m) exbrigare Si vero equestium et equenale(n)tem censum emerimus nostri he(re)des aut
successores aptum et adiacentem ordini p(re)assumpto extunc p(re)notatus census ad n(ost)r(u)m d(omi)nium p(er)tinebit veluti antea emptum vero censum
fratres ordinis iam nominati cum toto et pleno dominio et i(n) aliter possidebunt et possidere poteru(n)t et debebunt Jn cuius tam pie de benigne donac(i)o(n)is
euidentiam et maiorem firmitatem Nobiles petrus de wrba Budiwoius de Swa(m)berg puczlo de Netunicz Sezema de Byela Sezema de
podmokl et Johannes de chrzinow ad peticionem n(ost)ri sigilla ipsorum vna cum n(ost)ro sigillo p(re)senti p(re)sentibus appenderunt Datum et actum
Anno d(omi)ni Millesimo Trecentesimo Septuagesimo Quinto in die purificac(i)o(n)is sancte Marie