R3_PERIOD_CONTEXT
785
CZ-NA > CGL > 785
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Capitulum eccl(esi)e Wratislavien(sis) Recognoscimus tenore p(re)sencium quibus expedit universis Nos vidisse legisse ac manib(us) n(ost)ris p(er)tractasse quand(am)
l(itte)ram paten(tem) Illustris quond(am) p(ri)ncipis et d(omi)ni d(omi)ni Henrici Ducis Slesie et domini Glogovien(sis) in p(er)gameno scriptam et ip(s)ius Sigillo maiori
orbicularis figure, de cera rubei in filis sericeis viridis coloris subappen(so) sigillatam, salvam sanam integram et illesam, non viciata(m)
non cancellatam, neq(ue) in aliqua sui parte suspectam, sed omni prorsus vicio et suspic(i)oni carentem Cuius tenor de verbo ad verbum sequitur
et est talis In Nomine d(omi)ni Amen Evanescere potest omne negocium solempniter ordinatum, nisi firmet illud robur invincibile l(itte)rarum
Nos igitur Henricus dei gra(cia) Dux Slesie et dominus Glogovien(sis) Clarescere volumus universis, quorum aspectui hoc scriptum
fuerit p(re)sentatum Quod dampnis fidelium nostrorum civium compassi, que ab exustione civitatis Glogovien(sis) p(er)tulerunt, ut ead(em) civitas
ad statum pristinum vel valenciorem comodius denuo valeat p(ro)venire, tali p(re)dictos cives nostros Glogovien(sis) sum(m)a gracia consolati
ut navigium apud p(re)dictam civitatem Glogovien(sis), quod ad nostrum p(er)tinebat divicium, quocienscumq(ue) pontem transfluvium odram
ruere et destrui contingat, quicquid nauli de navigio poterit p(ro)venire iam p(re)dicto, ad usum civitatis sepedicte, integraliter et
eternaliter volumus p(er)tinere Adicientes ip(s)is civibus, ut per totum dominium terre nostre, quocumq(ue) vel quomodocumq(ue) ex ip(s)is
transire voluerint cum rebus vendendis vel emptis a Jure theolonei sint penitus absoluti, hoc eciam p(er)petuo duraturum Insuper
eis p(ro)misimus et concessimus, ut omnibus, qualiscumq(ue) res venales deferentibus seu deducentibus, sive fuerint pedites sive equi=
tes, seu currus oneratos vehentes, transitus ante civitatem polkovicz esse non debeat, sed ante civitatem Glogovien(sis) sepius
memoratam Volentes simpliciter ut transeuntibus taliter, supius ut est exp(re)ssum, p(ro)hibeatur, et via et omnimode
deponatur per civitatem polkovicz iam p(re)dictam, quod sine fine volumus observari Preterea omnia Nemora ad dominium
nostrum spectancia, libera ip(s)is civibus nostris concessimus, sic, ut quicumq(ue) eis in eisd(em) nemoribus fuerint necessaria
tum pro edificiis q(uam) pro lignis comburendis, eis absq(ue) impedimento liceat reservare Ut autem hec donacio nostra, cercior
ip(s)is esse possit, p(re)sentem l(itte)ram conscribi iussimus, et appensione n(ost)ri maioris Sigilli co(m)muniri Dat(um) Stynavie Anno d(omi)ni
Mill(es)imo C C Nonagesimoprimo, Septimo kalend(as) mens(is) Aprilis P(re)sentibus hiis quorum nomina subsequuntur, d(omi)no videlic(et)
Thioderico de Baruth, d(omi)no Boguslao de weissinburgk Comite, Thioderico Castellano Glogovien(sis), d(omi)no Ottone de Zylinz
d(omi)no fritzkeni de Lobel, d(omi)no Thamoni Rym et aliis multis Dat(um) p(er) manus Henrici Notarii Curie nostre In cuius
rei fid(em) et evidens testimonium, p(re)sentes l(itte)ras ordinis Sigilli n(ost)ri Capitularis appensione fecimus co(m)muniri Dat(um) et Act(um)
Wratislavie Die Sabbati vigesimatercia mens(is) Januarii Anno d(omi)ni Mill(es)imoquingentesimodecimoctavo