Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R5_WEAK

10

CZ-NA > RBB > 10

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
10, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ottakarus dei gratia primus Boemie Rex. Sicut uetus homo per fidem nouus efficitur et baptismi. sic queuis actio
siue factum uetustate nimia demolitum. cuius et ualis memoria potuisset de facili in obliuionem transire per scripti annotationem dilucidam. sigillique roborationem perspicuam ad instar
ueteris hominis per regenerationem nouum efficitur atque recens. ita ut si post annorum decursa quam plurima curricula cuiquam exhiberi sumpsit dubietatem. omnem ambigue mentis caliginem procul
pellat. Nam perpetuo uiuit littera roborata. uiuit etiam eidem littere pie actio commendata. Notum siquidem facimus uniuersis tam presentibus quam futuris quod olim pater noster uenerabilis pastus sanctissimusque
Pragensis ecclesie pontifex Adalbertus a prima fundatione cenobij Brevnoviensis. ex assensu et uoluntate predecessoris nostri bone memorie ducis piissimi Boleslai. priuilegium super abbatis prerogatiua honoris dignitate
et ceteris prelatis Boemie abbatibus decantatus. impetrare ac libertatem personarum et rerum cenobij antedicti a sanctissimo patre Johanne papa impetrauit in hunc modum. Johannes episcopus seruus seruorum dei dilecto filio
Anastasio abbati et conuentui uenerabilis monasterij sancti xpi Benedicti Bonifacij et Alexij in Brevnovij. suorum caritatem et fidem pacemque perpetuam. Solet sedes apostolica pijs desiderijs clementer annuere et honesta
petentium prebendo fauorem beniuolum impertiri. Cum igitur monasterium ipsum in ducatu Boemie primum et nouella sit plantacio. sicut uenerabilis frater noster Adalbertus Pragensis episcopus fundator eiusdem reserare intelleximus.
et dignum existat. ut idem monasterium. quod in temporalibus et spiritualibus per dei misericordiam prudencia iam exire floreret sancte apostolice apostolice honorem ipsius dilecti fratris nostri Adalberti Pragensis episcopi precibus in
clinati. uobis ut tu fili abbas et alij qui pro tempore eidem monasterio prefuerint. uti Cirotecis. Sandalijs. Mappula. Baltheo. ut possint. auctoritate presentium indulgemus. Et ut ecclesia ista dignior
seu maior alijs monasterijs habeatur decimum ipsam caput esse et magistram in correctione ac reformatione regulari discipline super omnia claustra ordinis sancti Benedicti. post hec in Boemia ostendenda. primumque
locum post Pragensem episcopum te Anastasio abbati. tuisque successoribus canonice succedentibus super omnes et in omnibus ordinem habere. Ad hec monasterium ipsum sub beati Petri et nostra protectione ponentes. omnes ecclesias ipsius.
uillas. agros. siluas. casas. seruos et ancillas. Decimas quoque tum primiciarum. in uomytricy. Belsnen. Dechinen. et omnium hominum eidem monasterio a memorato fratre nostro Adalberto episcopo Pragensi. cuius amore hec scribimus.
monasterio nostro rationabiliter collatas tam in ueteribus cultis quam in noualibus in posterum excolendis. uobis et hijs qui uobis successerint. auctoritate apostolica confirmamus. Preterea uolumus et petiuimus amorem firmiter precipimus. ut
dux ipsius fungitur. ipsum sem monasterium patrinum monasterij cum omnibus ad illud pertinentibus. et libertates a nobili duce Boleslao uiro catholico eidem liberaliter indultas. pia custodiat. diligenti manu teneat. ut per
seruos iuste presignate desideret et in futurum uelut a benignissimo domino nostro eterne beatitudinis brauium accipere. Post obitum uero abbatis nemo ibidem abbatem instituat. nisi quem ipsa congregatio communiter et concordi assensu
elegerit. et tunc Pragensis episcopus si catholicus fuerit liceat auctoritate nostra ipsum electum caritatis officio consecrare. symonie scrupulo quibus hinc inde penitus excluso. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre
concessionis seu confirmationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei. et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. atque cum Juda qui suspensus
medius crepuit et cum omnibus reprobis eterne dampnationis interitu subiacere. Qui uero custodierint et obseruare uoluerint. qui premissa et scripta implentes sunt priuilegio. a misericordissimo domino deo nostro nostro delictorum suorum
ueniam et uitam assequi mereantur eternam. BENE UALETE. Scriptum per manum stephani scriniarij sancte Romane ecclesie. Datum Reate per manum Dominici episcopi sabinensis. ij. kl. junij. Indictione
vi. Incarnationis dominice Anno. d. cccc. xc. iii. pontificatus nostri uero primo. Anno xv. mense iunij. Et quia idem priuilegium. ut mos fuit hominum temporis illius in carta juncea siue scirpea scriptum erat. et in parte
magna uetustate nimia iam corruptum. adeo quod pre attritione eiusdem carte in quibusdam locis uix littere apparebant. Accedens ad nos uenerabilis abbas supradicti monasterij. Dlugomilus nomine presentauit nobis priuilegium super scriptum
supplicans humiliter et deuote. ut idem iuberemus plecti coram nobis et in rescripto redigi. approbantes. et ratum habentes quod in eodem priuilegio continetur. Et quod id nostri sigilli robore muniremus. ad perpetuam memori
am hominum conseruandam. Nos uero antedicti abbatis honestis precibus prout iustum fuerat inclinati. de manu ipsius in manus nostras recepimus priuilegium prenotatum. Cuius ut perlegimus carta erat confecta uin
ces siue scirpea de medulla. Ad quod eciam bulla sanctissimi patris Johis pape. cuius erat priuilegium cum filo integro pariter dependebat. quod nos plecti coram nobis fecimus quam pluribus ibidem astantibus. ipsiusque
continentiam intelleximus diligenter. Et ne tam honesti priuilegij et ualis memoria dignius tenor miserabiliter deperiret. ipsum huic nostro scripto. ut in eadem uetustissima carta continebat inseri fecimus.
acceptantes. approbantes. et ratum habentes quod in eadem plenius continetur. ipsumque uerum esse asserimus bona fide coram deo et hominibus eidem testimonium perhibentes. Ad huius itaque nostre acceptationis. appro
bationis. rati habitionis et testimonij perpetuam memoriam et inuiolabile firmamentum presentem paginam. per Hermannum. nostrum notarium scribi fecimus. et sigilli nostri munimine roborari. Datum
Prage per manum Benedicti Cancellarij curie nostre prepositi Luthomyricensis. Nonis Augusti. Incarnationis dominice. Anno millesimo. cc. xx iiii. Regni nostri uero tercio anno sexto. presentia Wen
cezlai filij nostri senioris ducis plznensis. et Budissensis. et alterius filij nostri iunioris Wladizlai seu et Heinrici marchionis morauie. qui in huius rei testimonium sigilla sua fecerunt apponi.
Ad hoc eciam uocauimus et rogauimus uenerabiles patres nostros dominum Pelegrinum episcopum Pragensem et dominum Robertum episcopum olomucensem. ut ipsi huic nostre renouationi essent testes. et eius
uiolatores si moniti nollent satisfacere excommunicarent. et excommunicatos denunciarent. et in huius rei testimonium sigilla sua apponerent. quod et fecerunt. Insuper hij ut testes essent affuerunt.
Arnoldus Wissegradensis prepositus. Budiwoy comes. Dalebor. Martinus. Bohussez Jaroš. Benes. Zlavek. Groznata. Vsebor. Zauisse. Witko. Henricus dapifer. Cratz
subdapifer. Henricus filius Bohute. Olricus filius Jurich. Zbyamy iudex de plyzen. Wlastizlau iudex Churinensis. Bauor. Mstidrud butesarius Pragensis. et alij quam plures.
Ad hec eciam coram eisdem testibus ad instantem peticionem uenerabilis uiri. Dlugomily abbatis de Brevnov. quosdam homines ascriptos glebe. quos bone memorie. Brecizlaus serenissimus dux Boemie. in tribus uillis ad regiam
mensam in uictualibus dandis specialiter pertinentibus. uidelicet in Bvdegostich. Hvrhomich. et in Segrovich. ob remedium anime sue monasterio Brevnovensi. dedit perpetuo possidendos. ad uicina predia eiusdem mo
nasterij. ne a beneficiarijs. et a uillicis nostris. cuiusimode et intollerabiliter decetero letantur de uillis supra nominatis fecimus transire. firmiter statuentes. ut dicti homines. postquam ipsorum. ab
omni lege prouinciali. totaliter exempti. sicut in prescripti ducis priuilegio scriptum habetur. domino abbati. et fratribus suis ipsorumque successoribus libere deseruiant. Ipsis quippe uillis de nouo
fundatis. propter maiorem memoriam. noua nomina taliter inposuimus. scilicet. ut illa uilla. que sita est. prope Bvdegostich. Kamenice uocetur. Et que prope Hvrhomich. Gole dicatur.
Que uero prope Segrovich nomen Lodinnice sorciatur.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.