Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R2_STRONG

264

CZ-NA > RBB > 264

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
264, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Wenceslaus Dei Gratia Boemiae et Poloniae Rex notum facimus
universis praesentes literas inspecturis, quod Venerabilis ac Religiosus Vir
Frater Bawarus Abbas Monasterij Brewnoviensis Ordinis Sancti Bene=
dicti noster devotus ac dilectus Capellanus ad nostram accedens praesentiam,
quandam literam sanam ac integram cum sigillo pendente Dominae Margarethae
quondam Boemiae Reginae quoram nobis produxit in medium, petens humiliter
ipsam literam nostrae Majestatis authoritate confirmari: cujus literae tenor
per omnia talis erat:
In Nomine Domini Amen.
Noverit tam praesens hominum aetas, quam futura in Christo posteritas, quod
nos videlicet Margaretha Regina Boemiae, Ducissa Austriae, ac Styriae, et
Marchionissa Moraviae, villam quae dicitur ~Pasicz~ in provincia Bozi=
nensi, quam pro tempore nostri villici in primo nostro introitu in regnu(m)
Boemiae occuparant ignari in hac parte donationis et gratiae D(omi)nae
Cunegundis quondam illustris Boemiae Reginae, socru(u)s nostrae, quae villa(m)
memoratam Brewnoviensi Monasterio divinae retributionis intuitu
contulit in perpetuum possidendam, eidem Monasterio jure haereditario
resignavimus ob reverentiam Dei et Sanctorum in praedicto Monasterio
quiescentium in reliquijs suorum corporum, cum omnibus pertinentijs
villae supradictae, et metis seu terminis ejusdem villae antiquis, possi=
dendam perpetuo absque aliqua quaestione, volentes eandem cum utraq(ue)
ripa fluminis Wltawae et omnibus alijs tam agris, quam pratis, ac
caeteris juribus nominato Monasterio proprietatis jure perpetuo deser=
vire, praesens scriptum ad memoriam sempiternam sigilli nostri chara=
ctere et expressione testium munientes. Hujus autem rei testes sunt:
Jaros Purgravius Pragensis, et filius ejus Albertus. Andreas summus
Camerarius Regni Boemiae et filius ejus Wilt. Chotz Judex provincialis
cum filijs suis Andrea et Prothywoy. Sdizlaus Marsalcus et Frater

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.