Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R3_PERIOD_CONTEXT

98

CZ-NA > RBB > 98

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
98, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen. Cum principales deceat dignitates venerari et p(ro)mouere in om(n)ibus matrem sanctam eccl(esi)am et p(re)cipue viros Religiosos, qui in die nocteq(ue) mu(n)diale calca(n)tes familiarivs
domino obsequntur, Congruu(m) nobis visum fuit ad iniciari et exsequi quod nobis et successoribus nostris cedet ad meritum et sancte Matris eccl(esi)e transiret ad p(ro)fectum. vbi enim recte locantur beneficia
vbi donorum crescunt merita, vbi decenter inpartitur gracia, vbi cum p(re)mijs gloria cumulatur. Noscat igitur tam p(re)sens ho(m)i(nu)m etas quam in xp(ist)o successura posteritas futurorum, Quod nos
Wilhelmus dictus de Bardonitz, olym magni domini Bawari filius, Considerantes quod in hoc mu(n)di tramite vniuerse carnis instabilis est ymago, ob remedium animarum p(ro)genitorum nostrorum et
nostra seruencius Cupientes piam dei clemenciam p(er) Religiosorum virorum suffragia p(ro)mereri, omnia bona Monasterij Brewnouien(sis) ordinis sancti Benedicti Pragen(sis) dyocesis In prachinensi p(ro)uincia sita,
videlicet Nezamisslicz, Domoratz, Zychouicz, Hayna, in vtraq(ue) villa, Hvdczicz, Podmokl, Bvinkow, Holessouicz et exacciones molendinorum que nobis et p(re)decessoribus nostris in certis honoribus fuerunt
tributaria, primo scilicet hyemales denarios qui wlgariter opygne dicuntur, Jtem falcastrales qui wlgariter Cossne dicuntur, Jtem fimales denarios, Excepta eciam pecunialem solucionem, Jnsuper
Oua, caseos et pullos et alia q(uam) plura que singulis annis exsoluebant, nimiu(m)q(ue) p(er) n(ost)ros p(ro)uisiones seu officiales ad soluendum huiusmodi artabantur, Vnde p(re)dicta bona seu soluciones ac exacciones
quocu(m)q(ue) nomine censeantur, ob diuinam remu(n)eracionem misericorditer relaxamus et eos p(en)itus liberamus et volumus esse liberos et absolutos, Nulli omnino hominum quipiam, q(u)inimo modicu(m) p(er)soluentes
p(re)dictis studio adhortantes, Specialiter eciam adicientes, quod absit, si vnq(u)am ex p(re)dictis hominibus dyabolo instigante quepiam contigerit vulnerari aut in(ter)fici vel in quocu(m)q(ue) alio excedere, p(ro)inde bona p(re)dicta
non debent nec potunt p(er) nos aut successores n(ost)ros, vel p(er) officiales n(ost)ros, aut successorum n(ost)rorum spoliari seu captiuari vel quomolibet p(er)turbari, sed om(n)em iusticiam ab Abb(at)e Monast(er)ij Brewnouien(sis)
supradicti expetere tenebuntur, vt in om(n)ibus alijs bonis Mon(asterij) est consuetu(m), Cet(er)um om(n)e Jus q(uo)d nobis vel successoribus n(ost)ris in p(re)dictis bonis quomolibet spectabat aut spectare dinoscebatur, quibuscu(m)q(ue) exaccionib(us)
in Jus seu p(ro)prietatem p(re)dicti Mon(asterij) Brewnouien(sis) transfundimus totaliter et in toto p(ro) nobis et successoribus n(ost)ris quibuscu(m)q(ue) nichil penitus reseruantes, Jn cuius rei testimonium atq(ue) robur p(re)satam litteram
fieri volumus et sigillo n(ost)ro n(on)non sigillo domini Bussonis de Ozeknic militis n(ost)ri fecimus co(m)muniri. Datu(m) et Actum in Bardonitz castro n(ost)ro Anno domini Millesimo Trecentesimo
Quadragesimo Sexto, Die dominica in die sancti Martini confessoris atq(ue) pontificis gloriosi.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.