Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

6

CZ-NA > RF-Kadan > 6

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
6, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Magister Ambrosius de Plzna Pragensis Ecclesiae Decanus Archiepiscopatus
Ejusdem Administrator per Venerabile Capitulum Ejusdem Ecclesiae authori
state Apostolica deputatus.

Universis et singulis Parochialium Ecclesiarum Rectoribus seu loca tenentibus
per Diocesim Pragensem constitutis ad quos vel quos praesentes nostrae litterae
pervenerint Salutem in domino et in commissis diligenter notum facimus quod
constituti coram Nobis Religiosi Viri Guardianus et Fratres Ordinis Sancti Fran
cisci de Observantia Monasterij Cadanensis extra praesidium Cadanense Nobis
exposuerint suas necessitates ita quod sine Christi Fidelium eleemosynis cum
nil terreni habeant vivere non possint et quidem in terminis suis quos pro illis colli
gendis per Religiosos Ejusdem Ordinis alterius tamen Diocesis qui se de eisdem ter
minis frivole ingerunt impediuntur sicut per Fratres Monasterij novelli sito in
monte Sanctae Annae in Schreckenbergk et Fratres Fribergenses cum alijs aliquibus
Quod si ita diutius stare debuerit negotium eos Monasterium praefatum relinquere
inedia et fames compellet His ut occurramus Nobis cum humilitate supplicarunt
Nos hujusmodi supplicationibus inclinati noscentes nostris agris sitientibus alios ri
gare non tenere et quod Iustitia unicuique quod suum est tribuit Hos precibus eo
rum ut tenemur accomodavimus et accomodamus tanquam aequitati consonis
Ideo mandamus Universis et singulis ut supra in Virtute Sanctae Obedientiae ut
cum tales Religiosi alterius Diocesis in Parochias vestras ad Parochianos aut reos vene
rint ad colligendas eleemosynas eos non admittatis sed populo unusquisque sibi
subdito innotescat eos ad talia agenda prohibitos sed quod populus apud Nostrae
Diocesis Religiosos vigilet exhortare vos eundem optamus Citatos ut suis terminis
contenti stent Religiosos a Nobis exhortare petimus cum intimatione quod Nostalia amplius
ferre nequeamus Datum in Castro Pragensi sub Nostri sigilli Officij subappensione in fidem. Anno Do
mini M. Quingentesimo tertio Die prima Mensis Augusti.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.