Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R3_PERIOD_CONTEXT

162

CZ-NA > RKr > 162

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 3
162, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
jura spiritualia & temporalia, quæ ipsis in eisdem hospitalib(us)
competunt ac ibidem degentes cujuscunq(ue) statûs aut conditionis
existent adhærentes, seu adhærere volentes aut ipsis auxilium
præstantes nec non opera pietatis exhibentes protectioni ejusde(m)
Sedis Apostolicæ speciali, & hæc, quæ supradicta sunt, vel
aliquod eorum, quod per se sufficiat Nos offerimus suo loco
& tempore probaturos. lecta & interposita & publicata est
hæc appellatio &c: Nos autem contra prædictos Ma=
gistrum & Priorem Hospitalis prædicti, qui sic de exemptione
seu libertate sua, quam se habere prætendunt in terminis quàm
plurimis per plures annos, ut prædicitur, legitimè sibi datis
nihil penitus curârunt, vel potuerunt hactenus edocere, cùm
in sua contumacia permaneant indurati, animadversione debi=
tâ procedentes eosdem Magistrum & Priorem excomunicati=
onis sententiâ innodavimus, & Hospitale ipsorum Ecclesiasti=
co subjecimus interdicto, præmissâ eorum appellatione fri=
volâ non obstante. Cui tanquam frivolæ, sicut nec debuim(us),
non detulimus, cùm appellationib(us) frivolis, nec justitia deferat(ur),
nec sit à judice deferendum. Hos itaq(ue) Apostolos refutarios
Sigillo nostro signatos jussimus eis dari, cùm frustra legis
auxilium invocent, qui comittunt in legem. Datum Wra=
tislaviæ quarto Nonas Octobris Anno Domini
M.CCC.XVIII.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.