R5_WEAK
780
CZ-NA > RKr > 780
mediumMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
INNOCENTIVS PP XII
Ad perpetuam Rei Memoriam.
Catholicae Ecclesiae regimini per ineffabilem divinae bonitatis
abundantiam nullo licet meritorum nostrorum suffragio praesi=
dentes, ea, quae a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris
ad favorem militiarum, et hospitalium, quorumcunque in Ec=
clesia Dei pie ac sancteque erectorum et institutorum, ac per=
sonarum in eis Altissimo famulantium provide emanasse
noscuntur, ut firma atque illibata persistant, Apostolici
muniminis nostri patrocinio, cum id a Nobis petitur, libenter
corroboramus, et alias desuper disponimus, sicut matura
deliberatione adhibita ad omnipotentis Dei gloriam, ipsorum=
que operum incrementum arbitramur in Domino salubri=
ter expedire. Exponi siquidem Nobis nuper fecerunt dilecti
filii Magnus Magister, Praeceptores, seu Commendatarii
alique fratres Hospitalis seu Ordinis Militaris Crucige=
rum cum rubea stella per Boëmiam, Silesiam, Moraviam
et Poloniam existens. sub regula sancti Augustini, quod
dudum postquam fel(icis) rec(ordationis) Gregorius PP. IX Praedecessor
noster hospitale praefatum, illiusque bona in jus, et pro=
prietatem beati Petri Apostolorum Principis, ac sub sua
et Ap(osto)licae sedis protectione susceperat, nec non ipsi hospi=
tali, ejusque personis varia privilegia, exemptiones, immu=
nitates, facultates, gratias, et indulta concesserat; de=
me. Innocentius IV et Benedictus XII Romani Pontifices
etiam Praedecessores nostri ejusdem hospitali et personis alia
similiter privilegia concesserunt, seu jam concessa confirmarunt,
et approbarunt, prout continetur in eorundem Gregorii, In=
nocentii, Alexandri et Benedicti praedecessorum litteris sub
Plumbo desuper emanatis tenoris sequentis videlicet:
Gregorius Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis Ma=
gistro hospitalis Sancti Francisci Pragensis, ejusque fratri=
bus tam praesentibus, quam futuris, regularem vitam professis
in perpetuam memoriam. Omnipotens Deus, qui alto pro=
videntiae consilio cuncta disponit, cor et animum dilectae
in Christo filiae Agnetis, Sororis charissimi in Christo
filii nostri Illustris Regis Boëmiae tanto charitatis igne
succendit, ut in monasterio sancti Francisci pauperum
monialium inclusarum pragensi Christo se ipsam in odorem
suavitatis offerret, et pietatis, ac compassionis intuitu ad
Alexander IV.