R5_WEAK
1189
CZ-NA > RM > 1189
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
BENEDICTVS PP. XIII.
AD FVTVRAM REI MEMORIAM. Militantis Eccl(es)iæ regimini divina dispositione præsidentes, illa quæ pro felici rectaque dignitatum Eccl(es)iarum quarumcumque, et præsertim Ordinum Militarium egregiam
Reipublicæ Christianæ operam navantium provisione ac præcavendis litibus et controversijs, quæ suboriri possunt, provide prudenterque statuta, ordinata, et decreta fuisse noscuntur, ut firma atque illibata permaneant, Ap(osto)lici muniminis Nostri præsidio,
cum id a Nobis petitur, libenter constabilimus. Eapropter siquidem Nobis nuper fecerunt dilecti filij fratres Milites Prioratus Bohemiæ Hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani, quod cum in dicto Prioratu quinque Præceptoriæ, seu Commendæ, nempe una in
Civitate Viennen(si) in Austria, alia S(an)cti Petri in Carniola, altera in Hollenstein, alia in Ebenfurt, et reliqua in Pultz nuncupat(æ) sitæ respective reperiantur, et quia super hoc necessario adhibenda erat deliberatio ad quem eorum, sive eorumdem fratrum Militum, aut
fratrum Cappellanorum Conventualium eiusdem Prioratus illa spectare deberent, dilecti filij Magnus Magister, et Consilium dicti Hospitalis ad interpositionem Charissimi in Christo filij Nostri Caroli Hispaniarum Catholici et Romanorum Regis in Impe=
ratorem Electi, postquam ea super re quatuor Commissariorum ad id deputatorum relationem sibi factam audiverant, quinque Præceptorias, seu Commendas, assignando primas duas præfatis fratribus Militibus, et reliquas tres fratribus Cappel=
lanis Conventualibus memorati Prioratus Bohemiæ, absque ulla tamen innovatione durante vita modernorum possessorum earumdem Præceptoriarum, seu Commendarum, reservato super præmissis Nostro, et Sedis Ap(osto)licæ beneplacito, di=
viserant, et alias prout uberius continetur in decreto ipsorum Magni Magistri, et Consilij, tenoris qui sequitur, videlicet = Frater Don Antonius Manoel de Vilhena Dei gratia Sacræ Domus Hospitalis S(an)cti Joannis Hierosolymitani
Militaris Ordinis Sancti Sepulchri Dominici Magister humilis, pauperumque Jesu Christi Custos. Universis, et singulis præsentes Nostras literas visuris, lecturis et audituris salutem. Notum facimus, et in verbo veritatis attestamur, qua=
liter infrascriptum decretum extractum fuit ex libro Conciliorum in Cancellaria Nostra conservato, in quo similia notari et registrari solent. Quod quidem in hanc publicam formam extrahi et redigi jussimus, ut ubique tam in Judicio, qua(m)
extra eidem plena et indubitata fides adhibeatur, cuius tenor est, qui sequitur, videlicet. Die IX. Mensis Aprilis MDCCXXV. Essendosi letta la relazione de Reverendi Commissarij deputati sotto li XV. del Mese di Marzo ultimo scorso
qual e del tenor seguente, cioè Em(inentissi)mo Sig(no)re, e Sacro Consiglio = La Commissione, che ci è stata imposta da V(ost)ra Eminenza, e suo Sacro Consiglio sopra il contenuto nel Memoriale che dal Rev(eren)do Prior di Boemia frà Carlo Leopoldo Conte d'
Herberstein à nome de Cavalieri dell' Ordine di detto Priorato era stato presentato à S. Cesarea, e Cattolica Maestà risguardante il regolamento delle Commende in esso espresse, e nominate, per dover poi riferire il Nostro sentimento, dopo
aver esaminato con maturo riflesso la Materia, ci hà posto in obligo di ponderare tutta la serie del fatto, e particolarmente le cause dalle quali vien prodotto il sconcerto, che esprime nella sua clementissima lettera la Cesarea, e Cattolica Maestà.
Noi dunque abbiamo riconosciuto, che la Commenda di San Giovanni situata nella Metropoli di Vienna solita residenza dell' Augustissimo Cesare per lo più e stata posseduta e goduta da Cavalieri Militi di questo Sacro Ordine,
e benche sia stata pretesa da frà Cappellani Conventuali, giammai questi n' ebbero l' intiera goduta, ma solo n' ottennero da Cavalieri medesimi per concordato una modica pensione; di presente però viene detenuta dal frà Cap=
pellano Judenus. E come che il Titolare di questa Commenda hà la prerogativa d' intervenire, e sedere ne Stati generali dell' Arciducato d' Austria, et in essi votare, il che non può competere ad un frà Cappellano, mentre che à tal onore non
s' ammettono che veri Cavalieri, questo produce un'incongruità pregiudiziale à tal privileggio, goduto anche dall' altra Commenda nominata Mailberg, come viene assolutamente dichiarato da S. Cesarea, e Cattolica Maestà, il senti=
mento della quale non puol soggiacere à verun' altra interpetrazione; et anche si deve comprendere in questa Categoria la Commenda di S. Pietro nella Carniola goduta presentemente dal frà Cappellano Testaferrata. Per i quali motivi
cadiamo in sentimento, che solamente le tre Commende Heilenstein, Ebenfurt, e Pultz, syno d' adesso, et in perpetuo appropriate allo stato de frà Cappellani del Priorato di Boemia, senza pregiudizio delli moderni Possessori, e che
viceversa le due sopra accennate Commende, cioè quella di S. Gioanni di Vienna, e di S. Pietro in Carniola, anche senza pregiudizio delli moderni possessori, con tutto lo restanti syno parimente d' adesso, et in perpetuo aggiudicate allo stato de Cava=
lieri Militi del detto Priorato, con il che saranno troncate tutte le dispute, e mostruosi sconcerti successi per il passato, e che s' incontraranno sempre in avvenire, se non si stabilisce questo regolamento tanto necessario, poiche viene efficacemente
desiderato dall' Augustissimo Imperatore, e da Noi riconosciuto per retto, e giusto, se pure per tale si degnarà d' ammetterlo l' Em(inen)za V(ost)ra e suo Sacro Consiglio, à chi lo sottomettiamo, riservando sempre, quando sij necessario, il beneplacito Apostolico,
e le facciamo profonda riverenza = Il Gran Hospitaliere de Forneaux. Il Gran B(ail)o Conte de Hesselrode = Il Priore di Lombardia Solaro = Il Bali di Losa Pinto. = L' Em(inentissi)mo e Rev(erendissi)mo Sig(no)r Gran Maestro, et il Venerando Consiglio approvando la preinserta
Relazione, hanno con lo scrutinio delle palle determinato, che s' eseguisca giusta il suo tenore, sotto però la riserva del consenso, e beneplacito Ap(osto)lico. Et quia ita se habet veritas, ideo in huius rei testimonium Bulla Nostra Magistralis in Cera Nigra
præsentibus est impressa. Datum Melitæ in Conventu Nostro die IX. Mensis Aprilis MDCCXXV. Baiulinus frater Emanuel Pinto Vicecancellarius. loco + Sigilli = Quare pro parte ipsorum Militum Nobis fuit humiliter supplicatum, ut in præmissis
opportune providere, et ut infra indulgere de benignitate Ap(osto)lica dignaremur. Nos igitur ipsos Exponentes specialibus favoribus, et gratijs prosequi volentes, et eorum singulares personas à quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, alijsque Eccl(es)iasticis sententijs, cen=
suris, et pœnis, à Jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodata existunt, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes, et absolutas fore censentes, supplicationibus eorum nomine Nobis super hoc humi=
liter porrectis inclinati, decretum divisionis, et assignationis earumdem quinque Præceptoriarum, seu Commendarum a Magno Magistro, et Consilio præfatis factum, ut præfertur, emanatasque desuper literas Magistrales præinsertas, cum omnibus, et singulis in eis contentis
et expressis, auct(oritat)e Ap(osto)lica tenore præsentium confirmamus, et approbamus, illisque inviolabilis Ap(osto)licæ firmitatis robur adijcimus, ac omnes, et singulos Juris, et facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, supplemus. Decernentes easdem præsentes literas
semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac illis, ad quos spectat, et pro tempore spectabit in omnibus, et per omnia plenissime suffragari, sicque in præmissis per quoscumque Judices Ordinarios, et Delega=
tos, etiam Causarum Palatij Ap(osto)lici Auditores, ac Magnum Magistrum, et Consilium, aliaque Tribunalia quæcumque Hospitalis prædicti judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his à quoquam quavis auct(oritat)e scienter, vel ignoranter contigerit atten=
tari. Non obstantibus præmissis, ac Constitutionibus, et Ordinationibus Ap(osto)licis, necnon dictorum Hospitalis, et Prioratus etiam juramento, confirmatione Ap(osto)lica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, stabilimentis, usibus, et naturis, ac
Ordinationibus Capitularibus, privilegijs quoque, indultis, et literis Ap(osto)licis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, illorum tenores præsentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo
ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad præmissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus, cæterisque contrarijs quibuscumque. Datum Romæ apud S(an)ctam Mariam Maiorem
sub Annulo Piscatoris, die XXXJ. Augusti MDCCXXV. Pontificatus Nostri Anno Secundo
O(livierus)