Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R5_WEAK

197

CZ-NA > RM > 197

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
197, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen Nos Thomas Dei Gratia Episcopus Wratislauien(sis)
Vniuersis presentis literas inspecturis constare uolumus & in publicam dedu
cimus notionem, quod cum inter nos ex parte vna & fratres de Lossow
ex altera orta esset super decima de Hildebrandi Villa que sita est prope
Lewin dubitatio quedam siue materia questionis, quia ijdem fratres suam
esse et Procurator noster ad Mensam nostram Episcopalem spectare, dicebat
eandem, tandem nos inuestigata plenius & purius ueritate quia nobis ex
testimonio multorum fidedignorum constitit euidenter dictos fratres
semper fuisse in possessione predicte decime a tempore de quo memoria
non existit, decimam ipsam prefatis fratribus restituimus & uolumus
quod ad ipsos et eorum Ecclesiam Lossow pertinere debeat in perpetuum
sicut pertinuit ab antiquo, In cuius Rei testimonium & euidentiam
pleniorem sigillo nostro presentem paginam fecimus communiri. Datum
Wratislauie Jdus Martij Anno dominj Millesimo ducentesimo octuage
simo quarto presentibus dominis Magistro Andrea Archid(iacono) Joanne
Scolastico Martino et Helia Canonicis Wratislauien(sibus) Henrico notario
Curie nostre Wratislauien(sis) & alijs multis.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.