R5_WEAK
2686
CZ-NA > RM > 2686
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Frater Carolus Candida
Sacrae Domus Hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani, et Militaris Ordinis Sancti Sepulcri Dominici humilis
Magisterii Locumtenens.
Suae Majestati Mariae Aloysiae Archiducissae Parmae, Placentiae, Guastallae Nobis dilectae salutem in D(omi)no sempiternam.
Generis Tui claritas, propensaque erga Ordinem Nostrum benevolentia Nos inducunt, ut aliquam Tibi aestimationis Nostrae, gratique animi signifi
cationem exhibeamus, ac simul augendi in Nos Tui amoris stimulum addamus. Hinc est quod cum ob innumera, quae pro incremento, et incolumitate
Sua Ordo Militum Sancti Joannis Hierosolymitani ab Imperiali Familia Austriae accepit, quaeque in posterum accepturum se esse confidit,
beneficia, pares referre gratias non posse sentiamus, gratum tamen animum, et officiorum memorem Tibi ostendere cupientes de nostra certa scientia, motuque
proprio, tenore praesentium, ut Crucem auream ad figuram habitus Ordinis Nostri formatam collo appensam, nec non Magnam Crucem linteam, more Baju
livorum, et Magnae Crucis Ordinis Nostri Priorum gestare, et ubique deferre libere, ac licite possis et valeas; plenam facultatem concedimus, et elargimur,
et Bajulivum Ordinis Nostri ad honorem Te creamus; Teque omnibus indulgentiis, ac gratiis spiritualibus, quibus vigore privilegiorum Nostrorum a
sacrosancta Sede Apostolica Nobis, et Ordini Nostro concessorum fratres Nostri, aliique Ordini Nostro addicti utuntur, fruuntur et gaudent, uti frui et
gaudere decernimus et declaramus: Nec non omnium Missarum, orationum piorumque hospitalis, et Militiae pro Catholicae fidei tuitione operum, quae in
dies a fratribus Nostris, terra, marique (Deo largiente) fiunt, participem in Domino facimus, et omni meliori modo, esse volumus. Praecipientes universis, et singulis
dictae Domus Nostrae fratribus, quacumque auctoritate, dignitate, officioque fungentibus, praesentibus, et futuris, in virtute sanctae obedientiae, ne contra
praesentes Nostras concessionis, declarationis, et participationis Litteras aliquatenus facere, vel venire praesumant, sed eas studeant inviolabiliter observare.
In cujus rei testimonium Bulla Nostra communis plumbea praesentibus est appensa. Datum Romae in Conventu Nostro die Nona
Mensis Novembris, Anno Millesimoctingentesimotrigesimoctavo 1838.
Commend(ator) Frater Thomas de Aquino
Reg(istrata) in Cancell(ari)a
Donatus Xaverius Camilleri Cancell(arius) Sec(retarius) p(ro) t(empore)