R5_WEAK
3080
CZ-NA > RM > 3080
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Benedictus PP. XIII.
Carissime in Christo fili noster salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum in tuo Hungarię Regno
bona nonnulla Hierosolymitanę Religionis propter temporum vices, et bellorum tumultus, Militibus ejusdem
Ordinis ac Ministris minus accurantibus, occupata sint ab alienis, ad ea vindicanda et recuperanda idem incly=
tus Ordo animum intendit, atque in patrocinio Majestatis Tuę fiduciam potissimum reponit. Bona quippe
ad repellendum christiani nominis hostem atque ad ęgrotantium subsidium sua institutione destinata
jure deposcunt opem Majestatis Tuę, quę ad securitatem ac pręsidium Christianę Religionis, atque
ad pietatis opera alacri animo, et summa cum virtutis laude excubat et accurrit. Tuę autem
religionis ac dignitatis stimulis nostrę quoque sollicitudinis officia et preces adjungimus, Majesta=
tem Tuam hortantes et rogantes, ut in tuendis rationibus laudatissimę militię ejusque Magni
Magistri studiis et conatibus adjuvandis, eximium tuoque nomine dignum justitię divinique
honoris zelum, qui cęteras tuas laudes maxime illustrat adhibeas. Cui Majestati Tuę Apostoli=
cam Benedictionem amantissime impertimur. Datum Romę apud Sanctum Petrum sub Annulo
Piscatoris die XX. Novembris MDCCXXVIII. Pontificatus nostri Anno Quinto.