R5_WEAK
911
CZ-NA > RM > 911
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER IOANNES DE VALLETA DEI GRATIA
sacre domus hospi(ta)lis S(ancti) Ioannis hierosolimitani Magister humilis pauperumq(ue) Iesu Xp(ist)i custos. Et nos conuentus domus eiusdem, Religioso in Xp(ist)o nobis charissimo fratri Gaspari
Cobures Comende n(ost)re de Klain olsen Prioratus Boemie comendatario. Salutem in d(omi)no sempiternam. Rationi congruit, et conuenit equitati, vt quibus possumus fauoribus et
gr(ati)a eos prosequamur qui se ordini n(ost)ro deuotos, et addictos, non solum verbis, sed factis ostendunt. Cum igitur sicut tu p(er) tuas l(itte)ras nobis significasti pro eo cultu, obseruantia,
et charitate quibus ordinem n(ost)rum, ac militiam tuam semper prosequutus es, motusq(ue) etiam ingentibus impensis, damnis, ac iacturis que ordo prefatus hactenus presertim
propter amissionem classis C(h)ristianorum apud Insulam Meningem, seu lotophagitis passus est, simulq(ue) vt vtilitati dicte comende, regimini cuius ob aduersam
valetudinem, ac ingrauescentem tuam senectutem vacare non potes consulere valeas Commendam p(re)missam de Klain olsen in vtilitatem, et comodum publicum n(ost)ri
ordinis renuntiare decreueris, et p(er) Religiosos in Xp(ist)o nobis charissimos fr(atr)es Paulum della Ciesa commende n(ost)re de monte castello Prio(ra)tus Lombardie, et Melchiorem
de Eguaras Comende n(ost)re de Charameta y beluer Castellanie emposte Commendatarios procur(ator)es ad id expresse a te constitutos vigore mandati procuratorij
die vigesima secunda mensis Decembris Millesimo quingentesimo sexagesimo primo expediti, et tuis ac Religiosorum in Xp(ist)o nobis charissimorum fr(atr)um Ludouici
Cortit comendatarij templi de Tortosa, ac in curijs Cesareae maiestatis, et serenissimi Regis boemie n(ost)ri legati et internuntij, et Xp(ist)ofori lacunarij
comendatarij in Celeinstem subscriptionibus, et sigillis roborati et obsignati resignaueris ac renuntiaueris in manibus n(ost)ri prelibati Mag(ist)ri Nobisq(ue) vigore
Priuilegiorum, et indultorum ap(ost)licorum a sacrosancta sede ap(ost)lica, et presertim a foelicis Recordationis CLEMENTE septimo et Paulo Tertio,
ordin n(ost)ro concessorum liceat resignationes com(en)darum h(uius)mo(d)i admittere, et resignantibus quascunq(ue) annuas pensiones ad vitam vel ad tempus super fructib(us)
earumdem reseruare et assignare Hinc est quod vigore h(uius)mo(d)i indultorum et priuilegiorum p(re)dictorum probitati ac senectuti tue prospicientes
ne ex ipsa resignatione nimium dispendium patereris tibi retinuimus, et reseruauimus prout nos inuicem maturo et deliberato consilio de n(ost)ra
certa scientia et sp(eci)ali gr(ati)a harum serie retinemus, et reseruamus, concedimus, et assignamus, annuam pensionem Mille scutorum auri boni et iusti
ponderis super fructibus et reditibus, prouentibus, Iuribus, et obuentio(n)ibus comende supradicte de Klain olsen ab omnibus oneribus impositis et
Imponendis liberam immunem et penitus exemptam tibi vel quibus legitime comiseris singulis annis vita tua durante exoluendam et numerandam
Te q(ue) pensionarium p(er)petuum dicte comende harum serie in dicta suma facimus creamus, et esse volumus. Mandantes in virtute s(ancte) obedientie quibuscunq(ue)
gubernatoribus et procurib(us) n(ost)ris in dicta comenda de Klain olsen per nos constitutis et constituendis, vt in iis p(rese)ntibus singulis annis in Cap(itu)lo prouinciali
dicti Prioratus boemie, vel in festo Natiuitatis S(ancti) Ioannis bapt(ist)e prefatam pensionem Mille scutorum auri boni et iusti ponderis sup(er) fructibus
p(re)missis liberam, immunem, ac ab omni onere imposito, et imponendo penitus exemptam, tibi vel quibus legitime comiseris realiter et cum effectu
omni excusatione, et dilatione remota exoluant, et numerent. Precipientes in vim dicte obedientie vniuersis et singulis dicte domus n(ost)re fr(atr)ibus quacunq(ue)
autoritate, dignitate, officioq(ue) fungentibus p(rese)ntibus, et futuris, ne contra p(rese)ntes n(ost)ras reseruationis, et assignationis, l(itte)ras aliquatenus facere vel
venire presumant Sed eas studeant inuiolabiliter obseruare. In cuius rei testimonium bulla n(ost)ra co(mmun)is plumbea p(rese)ntibus est appensa. Datum
Melite in conentu n(ost)ro Die decima sexta mensis Aprilis Millesimo quingentesimo sexagesimo secundo
R(ecept)a In Cancell(ari)a
J. M. Roxas de Portalr(ubio) Vicecanc(ellari)us