R5_WEAK
912
CZ-NA > RM > 912
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER IOANNES DE VALLETA
Dei gratia sacre domus hosp(ita)lis sancti Ioannis Hier(oso)l(imi)tani Magister humilis pauperu(m)q(ue) Iesu christi custos Religioso in ch(rist)o nobis char(issi)mo fratri
Gaspari Houburg nostre dicte domus priorat(us) bohemie militi sal(ute)m in D(omi)no sempiternam Virtutu(m) tuar(um) merita multiplicesq(ue) animi tui dotes quibus
insignitus dignosceris et apud nos comendaris Necno(n) laudabilia obsequia p(er) te ordini nostro prestit(a) Promerentur ut que quietem tue persone con=
cernunt no(n) solum libenter sed etiam liberali(ter) tibi concedam(us) HINC est quod nos premissoru(m) meritoru(m) tuoru(m) contemplatione rati(on)i Iustum ac
dignu(m) censentes ut post multos quos in augenda et administranda Comenda de klain Olsen sustinuisti labores aliquam quietem et vacatione(m)
quo lenius senectutem tuam et aduersam valetudinem feras consequaris cu(m) deliberatione nostri Venerandi Concilij te a quibuscu(m)q(ue) mune=
ribus oneribus et functionibus ordinis nostri citationibus et euocationibus ta(m) ad cap(itu)la nostra generalia nostru(m)q(ue) Conuentum atq(ue)
Assembleam aliasue congregationes prouinciales prioratus prefati boemie eximimus et liberamus Imunemq(ue) liberum et exemptum
esse uolumus et declaram(us) Mandantes Venerando priori dicti prioratus p(rese)nti et pro tempore existenti et alijs quibuscunq(ue) ordinis nostri f(rat)rib(us)
ut te modo premisso immune(m) liberu(m) et exemptum habeant teneant haberiq(ue) et teneri studeant et mandent Precipientes Vniuersis et
singulis dicte domus nostre f(rat)ribus quacu(m)q(ue) au(c)t(orita)te dignitate officioq(ue) fungentibus p(rese)ntibus et futuris in virtute sancte obedientie
ne contra has nostras exemptionis l(itte)ras aliquatenus facere uel uenire presumat sed eas studeant inuiolabili(ter) obseruare IN
CVIVS rei testimonium bulla nostra magistralis in cera nigra p(rese)ntibus est Impressa Datu(m) Melite In conuentu nostro Die
Vigesima prima mensis Aprilis Millesimo Quingentes(im)o Sexages(im)o secundo