R5_WEAK
954
CZ-NA > RM > 954
mediumMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SP(IRITU)S S(AN)C(T)I AMEN. Ego fridericus d(e)i gr(ati)a Dux boemor(um) circu(m)spiciens et (con)siderans patris mei beate
memorie Wladizlai regis (et) alior(um) p(re)decessor(um) meor(um) f(a)c(t)a (com)mendabilia salte(m) in eccl(esi)is quas deo (et) s(an)c(t)is ei(us) edificau(er)int. (et) in beneficiis ac possessionib(us)
ibidem deo seruientib(us) habundant(er) collatis. cogitaui aput me ut et ego in aliquib(us) seq(ue)rer uestigia eor(um). et si non cu(m) primis. saltem cu(m)
muliere paupe(re) offerrem minutum in gazofilaciu(m) d(omi)no. Cum ergo de hiis que ad me huc usq(ue) p(er) successionem attauor(um) (et) auor(um) deuener(un)t.
aliq(ua) diuersis cenobiis (con)tulissem. uenit michi in mentem hospitale Ierosolimitanu(m) cui a principio sui principatus se pater m(eu)s deuouerat. (et) ei aliq(ua)
in suo regno (con)tulerat. Huius aut(em) hospitalis audiens f(a)c(t)a fere impossibilia. sed quia d(e)o sunt possibilia deliberaui de mea liberalitate aliqua ei
(con)ferre. aliqua minus ei utilia utiliorib(us) (com)mutare. aliqua uero reddere que pater meus usq(ue) ad uite sue finem annuali censu redimens retinuerat.
Dedi ig(itur) ei eccl(esi)am cum consensu (et) peticione uxoris mee. q(ua)m ip(s)a inter Pragam et Wissegrad in honore beati Iohannis ew(a)ng(e)liste edificau(er)at
ob memoriam uictorie diuinitus michi (con)cesse. Circa quam eccl(esi)am dedi ei terram ad coronam meam p(er)tinentem ad unum aratrum. Dedi etiam ei
Botich fluuium cum loco piscarie et molendini. cum hortis ad eundem locum p(er)tinentib(us). Tradidi etiam ei uillam iuxta vicam iacentem
nomine Tynez cum silua que sup(er) albeam iacet. et p(er)tinente p(er) Borzelay aut(em) ex ei(us) p(er)tinenciis. Do ei quasda(m) uillas quonda(m) ad Sazbec p(er)tinen
tes. iam diu fere desertas. quar(um) no(m)i(n)a sunt hec. Ztare. Zedlo. Sblasin. kyrst. kagisouice. Sblasino. Vzariadi. Skirsici. Hapolene. Hapolomy.
Ostrechin. Vrakosove. Ingmetouiz. Quas uillas cultas (et) inculta(s) t(em)p(or)e me(o) p(re)sens circuire feci broznatam summu(m) curie mee camerarium.
(et) Matheum summu(m) curie mee uenatorem. q(ua)m circuitionem ihestin uocari p(re)cepi. et in ea eccl(esi)am fieri iussi in honore s(an)c(t)i sepulchri d(omi)nici et
beati Ioh(ann)is bapt(ist)e. Nichilomin(us) assensi (et) assensio om(n)ib(us) nobilib(us) meis q(ui) eis elemosinas suas uel dederunt. uel deinceps dare uolunt. sic(ut) petro
filio orlgost qui eis portionem q(ue) eum (con)tingebat hereditatis (con)tulit. Dedi (e)n(im) eis licenciam uendendi uillam ledcy no(m)i(n)e. Et abbi de luthomisl. Ols
len cui(us) claustro eadem uilla uicina erat emendi eam ad usus sue eccl(esi)e. Et cu(m) eodem argento p(re)cepi ut portio Remoldi in uilla lunechouiz q(ua)m
uendebat inde emeret(ur). P(re)t(er)ea u(er)o portionem Remoldi in eadem uilla p(re)ter que ad mensam meam spectat. pro salute p(re)decessor(um) meor(um) (et) p(ro) excessib(us)
meis (et) fr(at)r(u)m meor(um). (con)fero domui hospitalis. Et hanc donationem meam (et) portionem Remoldi uenditam eis in dicta uilla lunechouiz (con)firmo
iure hereditario possidendam. Do etiam et confirmo eis uillam no(m)i(n)e leslan. (et) omne(m) libertatem (et) securitatem concedo eis ut n(on) senciant grau
mina nec in pontib(us) nec in castris edificandis nec etiam aliis laborib(us) subiaceant quib(us)cu(m)q(ue) sup(er)uenientib(us). Pax ig(itur) sit eis hominib(us) uillar(um) iam
no(m)i(n)atar(um) uel etiam fut(ur)is q(uo)s diuina p(ro)uidentia (et) hominu(m) largitione suis usib(us) collegerit. (et) libera securitas. et secura lib(er)tas sit eis a me et
ab om(n)ib(us) meis successorib(us) in s(e)c(u)la s(e)c(u)lor(um). a m e n. Hui(us) r(ei) testes qui erant p(re)sentes hii sunt. Elyzabeth ducissa. Brecizlaus ep(is)c(opus) prag(e)n(sis).
heinric(us) abbas de brenouwe. Albert(us) abbas de Shagouwe. Theoderic(us) abbas de bradis. hermann(us) p(re)posit(us) prag(e)n(sis). Deslaus decan(us). Slauon
archidiacon(us). Valchin(us) canonic(us). brabise camerar(ius). Bohuse (et) fr(ater) suus Ratybor. Bogutha cu(m) fr(atr)e suo Chonata. Predota de Hechetin.
Mutine de bucouez. Heslup. Woblata. vecemilus de bobscouiz. Ego Brecizlaus ep(is)c(opus) prag(e)n(sis). rogatu fr(atr)is mei friderici ducis boem(ie). om(ne)s
qui immutare hoc sc(ri)ptu(m) uel fr(atr)ib(us) d(i)c(t)e dom(us) maliq(ui) detrahere p(re)sumps(er)int. auctoritate qua fungor ex(com)municationis uinculo innodatos. pene gehennali
subicio p(er)petualit(er) cruciandos. Et eandem ex(com)municationis pena(m) successorib(us) meis relinquo. Ut aut(em) iste donationes mee et alior(um) magnatu(m) meor(um)
in(con)cusse p(er)maneant. sigilli mei imp(re)ssione. (et) fr(atr)is mei ep(is)c(op)i. (et) uxoris mee (con)firmo. Actum est autem hoc Anno d(omi)nice incarnationis. M. C. lxxx.
quinto. Principatus u(er)o mei decimo. Pontificat(us) u(er)o brecizlay fr(atr)is mei Anno quinto.