Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R5_WEAK

984

CZ-NA > RM > 984

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 2
984, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Rudolfus dei gratia Romanor(um) Rex semp(er) Augustus. Vniuersis sacri imp(er)ii Romani fidelibus
presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Licet uniuersi sub Romano mo-
rantes imp(er)io quos deuotionis insignit integritas esse debeant n(ost)re gr(ati)e no(n) exp(er)tes / tamen apud
religiosas p(er)sonas prop(ter) illum qui sup(er) reges et regna regnat eternaliter / noster fauor et gratia
debet libentius et fructuosius apparere. Sane / cum honorabiles et religiosi viri fratres hospitalis
sancti Johannis Jerosol(imitani) dilecti deuoti nostri / ab inclite recordationis diuor(um) imp(er)ator(um) et regu(m) Ro-
manor(um) illustrium p(re)decessor(um) n(ost)ror(um) / necnon a nobis / hac libertate et gratia sint preuenti / q(uo)d res
suas quascumq(ue) seu bona sua quelibet per terras et aquas vbiq(ue) sub Romano imp(er)io possint et
debeant deducere libere sine muta / nec valeant sine p(er)iculo priuilegia / sup(er) hoc eam a nobis q(ua)m
a nostris p(re)decessoribus p(ro)ceden(tia) / ip(s)is tradita et concessa / ad singula loca deferre vobis vni-
uersis et singulis / hiis l(itte)ris n(ost)ris regiis / que vob(is) vice priuilegior(um) hui(us)modi p(re)sentant(ur) / damus
firmiter in p(re)ceptis / quatinus de rebus vel bonis quibuscumq(ue) fratru(m) p(re)dictor(um) nullum theoloniu(m)
siue mutam in t(er)ris vel in aquis sub imp(er)io memorato penitus exigere vel recipere p(re)sumatis.
alioquin indignatione(m) regiam grauiter sentietis. In cuius rei testimoniu(m) p(re)sens scriptu(m) ex-
inde conscribi et maiestatis n(ost)re sigillo iussimus co(m)muniri. Dat(um) Vienne .iiij. non(as) Marcij
Indict(ione) .ix. Anno d(omi)ni .M(illesimo). CC(entesimo). lxxx(prim)o. Regni v(er)o n(ost)ri anno octauo.

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.