2
CZ-SOAPraha > Kapitula-SB > 2
highMonasterium
Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Vue
Traduction
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
LEO PP. XIII.
Ad Futuram Rei Memoriam. Omnium saluti paterna caritate intenti, sacra interdum loca spiritualibus indulgentiarum
muneribus decoramus, ut inde fidelium defunctorum animae D. N. J. C. eiusque SSrum suffragia meritorum consequi, et illis
adiutae ex Purgatorii poenis ad aeternam salutem per Dei misericordiam perduci valeant. Volentes igitur B. Mariae Virginis
in coelum assumptae Sanctuarium quod existit in loco nuncup. Vetere Boleslavien. Dioecesis Pragen. et in eo situm Altare Ma
ius, dummodo nullum aliud inibi privilegiatum Altare reperiatur, hoc speciali dono illustrare; de Omnipotentis Dei misericordia
ac BB. Petri et Pauli App. eius aucte confisi, ut quandocumque Sacerdos aliquis saecularis vel cuiusvis Ordinis Congnis et Instituti
Regularis Missam pro Anima cuiuslibet Xtifidelis, quae Deo in caritate coniuncta ab hac luce migraverit, ad praefatum altare
celebrabit, anima ipsa de thesauro Eccliae per modum suffragii indulgentiam consequatur, ita ut eiusdem D. N. J. C. ac Bmae
V. M. SSrumque omnium meritis sibi suffragan. a Purgatorii poenis si ita Deo placuerit liberetur concedimus et indulgemus.
In contrarium facien. non obstan. quibuscumque. Praesentibus ad Decennium tantum valituris. Datum Romae
apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Julii MDCCCXCIV Pontificatus Nostri Anno Decimoseptimo.
Pro Dno Card. De Ruggiero
Nicolaus Marini
Sub
Die 12. Sept. 1894.
vidimus
+ F. Card. Schönborn
Archiep.