Catalogue de recherche

Explorer les chartes

Commencez par une recherche simple. Affinez-la seulement lorsque la question scientifique l’exige.

R4_AFTERLIFE

sign_I|16

CZ-UKP > AUKP > sign_I|16

Source : MonasteriumPaléographie IAInterprétation IA
Page 1 / 85
sign_I|16, page 1
Vue
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis feliciter Amen Ad laudem gloriam et honorem eiusdem magnifice deitatis necnon summi et inenarrabilis sacramenti sacratissimi corporis et sanguinis domini nostri Ihesu
Christi que sunt redempcio et salus nostra quo cottidie spiritualiter reficimur et fouemur in quo due suffragia consequimur et salutis requies sit diaticum transitus nostri finalis cuius laudes nec mens cogitare ad plenum nec lingua valet edicere Ac excellentissime et
clarissime eius illibate et intemerate genitricis perpetue virginis beatissime marie que est vite porta salutis domini eciam sanctorum martirum felicis et adaucti Nos Jessco dictus Tgaf de Zassada dominus de Sedlczic Buzek de herolticz principales
Capitanei fratrum seu Societatem tenentes seu facientes cum signis cruculi et malleo in medio pendente quod vulgariter dicitur de vito calicis inter sorores nostre ad vniuersorum presentis futurisque temporis hominum noticiam huius pagine serie cupimus
peruenire Quod nos ducti zelo magne deuocionis et pietatis ad exaltacionem fidei catholice diuinique cultus augmentum de facultatibus prefate nostre fraternitatis seu societatis et pro remedio animarum omnium in eam consencium prefatam vnam fraternitatem seu
societatem contrahendi dei auxilio mediante intercedenteque consensu et voluntate Serenissimi principis et domini domini Wenceslai dei gracia Romanorum et Boemie Regis semper Augusti Ac Auctoritate Reuerendissimi in Christo patris et domini domini Johannis sancte pragen(sis)
ecclesie Archiepiscopi apostolice sedis legati Capellam sub vocabulo et nomine ac honore prefati sacratissimi Corporis et Sanguinis domini nostri Ihesu Christi redemptoris et saluatoris nostri ac intemerate virginis Marie et memoratorum sanctorum felicis et Adaucti martirum in medio
fori Noue Ciuitatis Pragen(sis) in loco vno reliquie sanctorum domini nostri Ihesu Christi redemptoris apostolorum sanctorum annuatim ostendi sunt consuete fundauimus et fundamus solempniter fabricari et edificari intendimus ac spopondimus confirmare
Nobisque et futuris in ea Societatis fratribus Nomen fundatorum et Iuspatronatus reseruantes et omnimodam disposicionem et tuicionem eiusdem Quam eciam insigniis ecclesiasticis ac ornamentis ac tribus vel eciam pluribus inistris perpetue ibidem cum conuenientibus
ipsorum stipendiis et dotibus sufficientibus disponimus insignire Ordinantes de ibidem diuinum officium solempniter et deuote peragatur et hanc legem prefate Capelle inistris imponimus vt ipsi ydem inistri qui fuerint pro tempore perpetuis futuris temporibus
in singulis quatuortemporibus anni Solempnes defunctorum vigilias cum vna missa defunctorum debeant decantare pro animabus fratrum et sororum fratrum et societatis predictorum Insuper ad inuicem fidem et karitatem fraternam nos et futuros in ea
fratres et socios astringentes Volumus tamquam quemadmodum vnus quisque liberum habet arbitrium fratres et societatem in eam intrandi Ita eciam habeat liberam voluntatem cum voluit eiusdem eciam fratres seu societatem exeundi solutis
tamen prius pro memoriali fraternitatis et societatis in ea quinque sexagenis grossorum denariorum monete pragen(sis) ad quod et nos et nostros successores futuros se et socios obligamus Addicientes nichilominus quod capitaneis in ea presentibus vel
futuris ad hoc libere electis sine contradiccione et dolo simili et teneantur obediencie in omnibus licitis et honestis In quorum omnium firmius robur et euidenciam pleniorem presentes litteras fieri mandauimus et nostrorum vt uolumus sororum appensione
Sigillorum fecimus communiri Datum et Actum Prage in Monasterio Zderasiensi dicte Noue Ciuitatis Pragen(sis) Anno domini Millesimo Trecentesimo Octuagesimo secundo die prima mensis Aprilis

Balisage scientifique de la transcription

(text)
Abréviation développée ; les lettres entre parenthèses sont restituées.
~text~
Incertitude mineure.
|text|
Incertitude importante.
¦text¦
Lecture fragile.
<text>
Reconstruction contextuelle non visible avec certitude.
# / #3w
Écriture visible mais illisible.
^3w^ / ^2l^
Passage physiquement manquant ou endommagé.