Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R2_STRONG

1305_V_29

AT-StiASchl > Urkunden > 1305_V_29

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 3
1305_V_29, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Nos hainricus dictus de Rofenberg summus camerarius Regni Bohemie notum esse volumus vniuersis presentia in
specturis quod ex matura deliberacione et sincera voluntatis nostre affectu in augmentum vite salutis ac remedium
omnium predecessorum nostrorum parrochialem ecclesiam sitam in bonis nostris in fridburch cum pleno iure patrona
tus cum omnibus ad eandem attinenciis et singulis suis pertinenciis ac vtilitatibus tradimus damus et ecclesie beate virginis
in slaga fratrum ordinis premonstratensis patauiensis dyocesis perpetuo possidendam hac condicione adiecta
vt eadem ecclesia in fridburch cum toto suo iure parochiali et cum omnibus suis attinenciis ad prepositum priorem
et ad domum Bohemie sicut hactenus haberi adhuc debeat perpetuo pertinere. volumus eciam vt prepositus ecclesie in
slaga qui pro tempore fuerit sub directo dominio et potestate domini prepositi ac sub iuris et iurisdiccionis sue effica
ciacione et potestate gubernamine et tutela cum omnibus suis attinenciis siue cum omni vtilitate et reditibus
quocumque nomine censeantur tam ipsius plebani quam bonorum quorumlibet et hominum ad eiusdem ecclesie dotem spectancium
permaneant sicut hec euidencius domino preposito in slaga ac suis fratribus et conuentui dedimus dare priuilegium speciale.
Statuendo in mediatim in dote in fridburch ad dotem pro decimis vnum de suis fratribus siue clericis secula
ribus ad quod eidem ecclesie cum plebe sua sicut plebano more aliarum ecclesiarum debeat in deseruire. vt autem
eiusdem ecclesie dotem in aliquibus nolentes minui sed augeri ad eandem dotem in fridburch perpetue dotis
donauimus omnes agros et prata siue quelibet alia sita infra eundem terminum ad viam de fridburch vsque gaudens
vtque ad riuulum qui swarczni bohemice appellatur. Admittimus eciam gratiose vt plebanus ibidem residens pro
ampliori sustentacione sua habeat suum spitalem et primum presbiterum cui in superiori emptori pre flumine agul
te possidendi sicut vni ex nostris cum quibuslibet instrumentis et cimba plene et libere sit facultas. insuper de
speciali nostra curia seu aratura in inferiori villa nostra dictam plande decimas singulis annis recipiendas per
nostrum iudicem supradicte dotis de marchadonto et agris in fridburch damus eidem ecclesie cum pleno
patronatus recipiendi decimam septimanam. Ad hec eciam pro maiori eiusdem ecclesie subsidio damus libere et
voluntarie admittimus iudici villam dotalem fridburch vulgariter appellatam ex altera parte fluminis ad duo
decim plenos et integros laneos de nostro nemore quantum necesse fuerit pro pratis et agris eiusdem vil
le sine inpedimento quolibet extirpandos et vt eadem villa sub eiusdem ecclesie statu remaneat in domum
Bohemie et ad nos pertineat sine grauamine vt superius est expressum. vt autem hec nostra collacio perpetuo robur
et firmitatem permaneat presentes literas eidem ecclesie de fridburch fieri iussimus et in euidens testimonium sigilli nostri
munimine roborari. Testes subnotati qui sunt dominus vlricus abbas de slaga vlricus plebanus in busco de lincza
Conradus de Euben. comes pautner. miles de mathal. Nycolaus filius suus et alii fide digni. Datum et ac
tum in chrumpnaw anno domini M. CCC. quinto. quarto kalendas Iunii.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.