Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

R4_AFTERLIFE

1203

AT-StiAStP > UK > 1203

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
1203, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen Anno natiuitatis eiusdem millesimo trecentesimo septuagesimoquinto die vicesimaseptima mensis may hec fuit dominica proxima post festum beati vrbani
pape et martiris Indiccione xiij pontificatus sanctissimi in christo patris et domini nostri domini Gregory diuina prouidencia pape vndecimi Anno quinto Serenissimo principe domino Karolo Rege
Bohemie tunc sacrum Romanorum Imperium regente Nos Hainricus dei gracia Episcopus ecclesie Lauentinensis dictus Graff de Gastein in Bauaria plebanus dyocesis natiuus Vniuersis et
singulis xpifidelibus presentibus volumus esse notum Quod ex reuerendi in christo patris et domini nostri domini domini pilgrami sancte Salczburgensis Ecclesie Archiepiscopi apostolice sedis legati beneplacito
voluntate et consensu ordinauimus et statuimus venerabili patri et domino domino Chunrado dicto Newnhoff quondam monacho et professo monasterij sancti petri in Salczburga
concorditer electus vnus fuit ibique confirmatus in Abbatem monasterij sancti pauli in valle Lauentina ordinis sancti benedicti salczburgensis dyocesis qui plures annos laudabiliter prefuit
ipsique multum vtilia rexit optinuit et comendabiliter gubernauit antedictum monasterium sancti pauli in valle Lauentina vna cum quinque Altaribus in eo fundatis diuino
auxilio nobis assistente consecrauimus et racionali animus prout inferius continetur Et principaliter in honore sancte et indiuidue Trinitatis ac in honore victoriosissime
sancte Crucis gloriose virginis marie matris domini nostri ihesu christi ac omnium sanctorum et specialiter in honore sanctorum petri et pauli et aliorum sanctorum quorum reliquie recondite sunt in
altaribus infrascriptis primo consecrauimus in dicto monasterio dominica prefata altare maius in choro in quo continentur Reliquie infrascripte videlicet
Sanctorum apostolorum petri et pauli Cornelij martiris Dorothee virginis Tholomei martiris Bonifacij episcopi Iohannis pape Oswaldi regis Gereonis martiris et de monte oliueti Item consecrauimus
predicto die dominico Altare vnum in medio chori in honore sancte dorothee virginis et martiris in quo continentur reliquie subscripte videlicet Iohannis baptiste Iacobi Ewangeliste
Stephani et cypriani ewangelistarum Item de ligno sancte Crucis de veste sancte marie Item beatorum petri et pauli Andree Iacobi ewangeliste bartholomei apostolorum Stephani et
cypriani innocencij martiris oswaldi regis Erasmi episcopi et martiris viti martiris Laurencij martiris Georij martiris Cosme et damiani martirum pancracij martiris Germani episcopi et martiris
Gregorij pape vndecim milium virginum Donacij episcopi virgilij episcopi Rudberti episcopi Radegundis virginis Ieronimi confessoris valerij episcopi Anne matris marie Ka=
therine virginis Marie magdalene Margarete virginis Barbare virginis Scolastice virginis Elisabeth regine Eufemie virginis Amandi Abbatis ypoliti martiris
Iuliane virginis Sebastiani martiris valentin martiris Bonifacij episcopi Item consecrauimus predicto die dominico altare vnum in monasterio predicto in honore omnium sanctorum
in quo requiescunt reliquie infrascripte videlicet Christofori martiris viti martiris Antonij Abbatis Mauricij martiris et sociorum eius Marie magdalene Barbare virginis Seba=
stiani martiris Item consecrauimus die prefato Altare vnum in predicto monasterio in honore sancti Andree apostoli in quo recluse sunt reliquie infrascripte videlicet sancti Andree
apostoli Katerine virginis de Cruce sancti Andree apostoli de capite sancti oswaldi regis Anastasie virginis Gothardi abbatis Macarij martiris Bartholomei apostoli
Maximiliani episcopi Marcelli pape et martiris Wenceslai regis Item consecrauimus vnum Altare in monasterio predicto feria sexta proxime sequenti post dominicam predictam
que fuit vicesimanona dies mensis may predicti in medio Turris Ecclesie prefate in honore sancti Michahelis Archangeli in quo abscondite sunt reliquie
infrascripte videlicet Georij martiris Barbare virginis petri apostoli Laurencij martiris Mauricij martiris de Sepulchro domini Et de pane de quo saciauit domi=
quinque milia hominum volentes igitur vt xpifideles in Anniuersario dedicacionis Ecclesie sancte pauli predicte et altarium prescriptorum in suorum remissionem pecca=
minum beatorum diuina gracia largiorem deuocionis singulis annis conueniant corde deuoto omnibus vere penitentibus et contritis qui dictam monasterij sancti pauli
Ecclesiam in valle Lauentina salczburgensis dyocesis et altaria prescripta in eorum dedicacione accesserint atque visitauerint siue vota ibidem deo persoluerint de omnipotentis
dei gracia ac beatorum apostolorum eius petri et pauli atque Andree confisi suffragijs de dicta monasterij sancti pauli predicti quadraginta dies criminalium et octuaginta
venialium Et de altaribus quinque prefatis fundatis in Ecclesia predicta de quolibet altari quadraginta dies criminalium et octuaginta dies venialium de iniunc=
tis sibi penitencijs misericorditer in domino relaxamus Nos vero eciam considerantes quod dedicacio Ecclesie sancti pauli predicte et altarium dictorum in eorum Anniuersario
singulis annis in duobus diebus ad deuotam omnipotentis dei ac sanctorum eius laudem deuocius atque dignius celebranda prout ad voluntatem et inpetracionem
predicti domini Chunradi Abbatis monasterij sancti pauli prefati prout sequitur presentibus annis singulis peragi plenius indulgemus primo dedicacio Ecclesie sancti pauli predicte
Et altaris maioris in choro dominica proxima post festum beati vrbani predicta celebrabitur Item dedicacio altaris sancte dorothee virginis celebrabitur feria secunda proxime
sequenti Item feria tercia inmediate sequenti erit dedicacio altaris omnium sanctorum Item feria quarta sequenti erit dedicacio altaris sancti Andree Apostoli Item feria
quinta sequenti erit dedicacio altaris sancti Michahelis Archangeli Datum Anno die mense indiccione pontificatu quibus supra

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.