PERG_Jirus_18361203
CZ-ANM > Jirus > PERG_Jirus_18361203
highMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
1836 Dec(embris) 3.
Nos RECTOR ET ALMA AC ANTIQUISSIMA CES(AREA) REG(IA)
CAROLO-FERDINANDEA UNIVERSITAS PRAGENA
Lecturis salutem!
Laudabile imprimis majorum nostrorum est institutum, ut, qui honestis studiis et artibus liberalibus sese dicavere,
magnoque progressu eminuere, honoribus academicis condecorentur.
Quapropter celeberrimum Virum
VINCENTIUM JIRUSCH,
Bohemum Hracholuskensem
quum medicinae omnem navasset operam, et in tentaminibus_ut ajunt_rigorosis ex universo medicinae studio_praecipua eru=
ditionis dedisset specimina_quum cuncta, quae pro suprema doctoratus laurea e legum praescripto requiruntur, praeclare praestitisset_
Nos precibus ejus aequissimis obtemperantes, Virum huncce celeberrimum anno 1836 die 3. Decemb(ris) publice
MEDICINAE DOCTOREM RENUNCIAVIMUS
eumque donavimus potestate praxim medicam exercendi_tribuentes illi immunitates, jura et privilegia omnia,
quaecunque huic dignitati in hac Alma Universitate sunt concessa.
In quorum omnium fidem ei diploma hocce publicum_majori Universitatis sigillo munitum,
nec non manu propria subscriptum exhiberi curavimus.
Pragae die 3. Decembr(is) 1836.
Carolus Wenceslaus Wolfram
Jur(is) univ(ersi) Doct(or) Caesar(eus) regius
p(ro) t(empore) Universitatis Rector
Ignat(ius) nobilis de Nadherny
Director ac Profes(sor)
Leopoldus Schirmer
Decanus.
Vincent(ius) Fr(anciscus) Kosteletzky
Professor Botanices c(aesareo) r(egius) p(ublicus) et o(rdinarius)
Promotor.
D(octo)r Josephus Ottenberger
Universitatis Syndicus
et Notarius juratus