Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

PERG_Pollitzer_18430623

CZ-ANM > Pollitzer > PERG_Pollitzer_18430623

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
PERG_Pollitzer_18430623, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Dilecte Fili Salutem et Ap(osto)licam Benedictionem. Cum a Nobis ea postulantur, quæ ad Christifidelium pietatem fovendam, animarumque salutem
procurandam accommodata esse videntur libenter piis hujusmodi votis annuere solemus. Nuper siquidem exponi fecisti quod ad Passionis, et
Agoniæ Redemptoris et D(omini) N(ost)ri Jesu Christi unde Nobis vita, salus, et resurrectio manavit memoriam in omnium Christifidelium animis excitan
dam, nec non cultum et venerationem B(eatæ) Mariæ Virg(inis) S(anc)tæ ab ipso Catholicæ Ecclesiæ exordio ubique gentium semper exhibitam pro
movendam, et adjuvandam, Cruces, Sacra Numismata, et Coronas precatorias benedicere, iisque consuetis indulgentiis ditari summopere
desideras. Sed cum apud te nulla sit facultas benedictionem hujusmodi impertiendi Nobis humiliter supplicari fecisti, ut in
præmissis opportune providere, ac ut infra indulgere de benignitate Ap(osto)lica dignaremur. Nos igitur piis tuis votis quantum cum
Domino possumus benigne annuere volentes, hujusmodi supplicationibus permoti, deique Omnipotentis Dei misericordia, ac
BB(eatorum) Petri et Pauli Ap(osto)lorum ejus auctoritate confisi, ut deinceps ad quinquennium proximum tantum extra Urbem Cruces, et
Sacra Numismata cum applicatione plenariæ indulgentiæ in mortis articulo consequendæ, nec non Coronas precatorias cum
applicatione indulgentiarum S(anctæ) Birgittæ nuncupatarum in forma Ecclesiæ consueta privatim benedicere possis et valeas
Au(ctorita)te Ap(osto)lica tenore p(ræsen)tium concedimus et indulgemus. In contrarium facien(tibus) non obstan(tibus) quibuscumque. Datum Romæ
apud S(anctum) Petrum sub Annulo Piscatoris die XXIII. Junii MDCCCXLIII. Pontificatus Nostri Anno Decimotertio
A. Card. Lambruschini

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.