Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

042-II|26

CZ-APH > AMK > 042-II|26

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
042-II|26, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
IN nomine Sancte Et indiuidue Trinitatis Ame(n). Ottakarus. Qui. et Premizl. dei gra(cia). Rex
Boem(ie). Dux Austrie. et Styrie. Et March(io) Moraw(ie). Omnib(us) in(per)petuum. UT Regi regum eterno. Rex
co(m)placeat temporalis. Inter ceta pietatis op(er)a. quib(us) cel(est)i Regis Solium Scanditur. Regalis serenitatis Excellencia debet
p(er)uigili studio meditari. Qualit(er) piis Locis. Ac viris deuotis. debonis temp(or)alib(us) talit(er) Subueniat. vt A deo ret(ri)buc(i)o(n)is p(re)mium
consequatur. Hinc est quod notum esse volum(us). p(re)sentib(us) et fut(ur)is. Quod nos Adhonorem dei omnipotentis. et beate. Marie
semp(er) virginis. Ac omnium S(an)c(t)or(um). Liberalitate solita. viro nobili. Cheech. no(m)i(n)e. pie memorie. quondam Summo Judici.
Regni. nostri. concessimus conferre quasdam possessiones. in Dirhkow. et in Vissyn p(ro)io eius fideli seruicio. et laboribus
honestis nob(is) inpensis Adip(s)o. Capelle omnium S(an)c(t)or(um). circa Eccl(i)am p(ra)gen(sem). A dicto Judice fabricare. Inqua capella idem
Judex bene san(us) corp(or)e. et mente. Suina inspirac(i)one. duos instituit p(re)sbit(er)os. Ad officium diuinum ibidem iugit(er) p(er)agendum
Quandam eciam possessionem. Adluminaria p(ro)uidit conferendo. vt die noctuq(ue) indicta capella Luceant incessanter. Quam
donac(i)onem. et Sacerdotum institucionem piam. et honestam sup(ra)dicti iudicis. Regia dignitate. Approbam(us). ac Laudando con
firmam(us). p(re)cipientes vniu(er)sis. et singulis. vt nullus Suppanor(um). vl nobilium nostror(um). Easdem possessiones occupare Aude
at. Ac eosdem p(re)sbit(er)os. Aliquo molestare. Seu eciam Aggrauare. Volum(us) eciam vt ineadem capella omni die Saluari debe
ata virgine maria missa celebret(ur). p(ro) n(ost)ra. et n(ost)re co(n)iugis Ac p(ro)rolis Salute. pace. et quiete. Collacionem aut(em) sepedicte
capelle. Si quando vacare co(n)tig(er)it. D(omi)no. p(ra)gen(si) decano conferendi Liberam concedim(us) facultatem. vt Au(tem)
hec donac(i)o. et instituc(i)o nost(r)i Judicis. Ac nostre Regie maiestatis confirmac(i)o. Rata p(er)maneat. et inconuulsa. p(re)sente(m) pa
ginam conscribi. et Sigillor(um) n(ost)ror(um) munimine iussimus Roborari. Hui(us) rei testes sunt. nobiles viri. Harchlib(us)
Subcamerari(us) moraw(ie). Willelmus Burc(ra)uius de f(r)iudeberk. Olric(us). Surnholch. Conradus f(rat)er Sdizlay. Cunchlin(us). sub
camerari(us). Gregorius camerari(us) Regine. Dyuio pedagog(us) Regis. Joh(ann)es. et B(er)nard(us) phisici Regis. Et Alii q(uam) plure(s)
Dat(um) p(ra)ge p(er) manum d(omi)ni p(et)ri. Wisseg(ra)den(sis) p(re)positi. Regni Boem(ie) Cancellar(ii). Anno d(omi)nice Jncarnac(i)o(n)is
M(illesimo). CC(entesimo). L(exagesimo) vij. decima Jndictione. Kal(end)as. Marcii. Regni nostri Anno S E X T O.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.