Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

321-XIV|1

CZ-APH > AMK > 321-XIV|1

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
321-XIV|1, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Nos Borzituogius decanus Potho Archidiacon(us) Nicolaus Scolasticus totumq(ue) Cap(itu)l(u)m
sancte pragen(sis) eccl(i)e p(re)sentibus recognoscim(us) Quod uacantibus Curia et vinea n(ost)ris
in czichel p(er) mortem domini wilhelmi decani wissegraden(sis) nostri concanonici quas in
uenimus in magna parte destructas Volentes igitur easdem reformar(e) et meliorar(e)
Hon(orabi)li viro domino Jethleno Stomer nostro concanonico de consensu om(n)i(u)m n(ost)r(u)m cu(m) om(n)ib(us)
Juribus ad easdem p(er)tinentibus ad temp(us) ip(s)ius contulim(us) regendas disponendas guber
nandas (et) possidendas p(ro)ut sibi melius uidebitur expedire tali condicione adiecta q(uo)d id(e)m
domin(us) Jethlenus om(n)i anno quatuor sexagen(as) grossor(um) pragen(sium) nobis soluere tenebitur
de eisdem absq(ue) om(n)i contradicc(i)one in die sancti panthaleonis martir(is) Eodem vero non
extante omne melioraco vinee ac reformaco vinee edificior(um) q(ue) i(n)c ibidem ad nos deuolui
libere debet pro remedio anime sue Sed quia p(re)dictus domin(us) Jethlenus om(n)ia bona
mobilia videlic(et) Equos Currus Aratra pecora pecudes annonas (et) semina in agris
seminata p(re)ter stramina ac alia singula ibidem inuenta quibuscu(m)q(ue) nom(in)ib(us) nu(n)cupant(ur)
ab executoribus p(re)dicti domini wilhelmi p(ro)prijs pecunijs compauit Vnde eciam eidem
domino Jethleno concedim(us) ut de agris seminatis annonis et vino in vinea ac de
om(n)ibus et singulis bonis mobilibus in Curia nullis duntaxat exceptis max(i)mis
siue paruis quibuscu(m)q(ue) nom(in)ibus censeant(ur) sine om(n)i impedimento tamq(uam) de reb(us)
p(ro)prijs plenam et om(n)imodam in vita et in morte disponendi habeat potestatem
p(ro) sue libito voluntat(is) Stramina uero que eo non extante inuenta fuerint om(n)ia
pro Curia p(re)dicta libere dimittant(ur) In quor(um) om(n)i(u)m testimoniu(m) Sigillum n(ost)ri Cap(itu)li
p(re)sentibus est appensum Datum aput eccl(i)am pragen(sem) in loco Capitulari Anno domini
Mill(es)imo Trecentesimo Sexagesimonono die Nono mensis Maij (et)c(etera) :)

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.