Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

369-XV|14

CZ-APH > AMK > 369-XV|14

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
369-XV|14, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
N(os) Decanus totumq(ue) Cap(itu)l(u)m Eccl(esi)e Pragen(sis) Ad p(er)petuam rei memoriam statutorum canonum vestigiis
inherentes qui disparitatem habitus in vno eodemq(ue) collegio reprobant cum decorem domus dei obnubilet et
deformitatem inducat Quia Canonici non prebendati per Cap(itu)l(u)m nostre Eccl(esi)e Pragen(sis) recepti in plurib(us) non
possunt se prebendatis Canonicis conformare nec eciam se conformant Et presertim in delacione et vsu cappar(um)
hiemalium quas Canonici prebendati portare in hieme sunt astricti quibus Canonici non prebendati no(n) vtunt(ur)
nec deferunt pretendentes pro causa q(uo)d emolumentum Canonicatus non habeant vnde cappas valeant (com)pare
Et quia ex huiusmodi disparitate scandalum et deformitas non modicum generantur et ex aliis causis racio
nabilibus animum nostrum adhoc mouentibus quas presentib(us) non expedit explicare de consilio et (con)sensu
Reuerendi in xp(ist)o p(at)ris et d(omi)ni n(ost)ri d(omi)ni Johannis Archiep(iscop)i Pragen(sis) Statuimus et ordinamus q(uo)d Canonici inantea
per nos et successores n(ost)ros Cap(itu)l(u)m Pragen(se) recipiendi locum et vocem non habeant in Capitulo n(ost)ro eciam si
in sacris sint ordinibus constituti nec in stallis inter Canonicos prebendatos stare possint sed post Canonicos
prebendatos in(m)ediate locum habeant donec prebendas canonicales effectualiter in n(ost)ra Eccl(esi)a fuerint assecuti
Dat(um) Prage in cap(itu)lo n(ost)ro generali Anno d(omi)ni Millesimo Trecentesimo Septuagesimo Septimo in Crastino
Translacionis beati Wencezlai martiris gloriosi

N(os) quoq(ue) Johannes dei gracia sancte Pragen(sis) eccl(esi)e Archiep(iscop)us Ap(osto)lice sed(is) Legatus Statutum predictum
(con)sensu n(ost)ro factum ac ordinacionem p(re)dictam Approbamus ratificamus et auct(oritat)e ordinaria (con)firmamus
Dat(um) Prage Anno d(omi)ni Millesimo Trecentesimo Septuagesimo Septimo die v mens(is) Marcii

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.