422-XVI|33
CZ-APH > AMK > 422-XVI|33
mediumMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
Wenceslaus dei gracia Roman(orum) Rex Semper Augustus et Boemie Rex Notum facim(us) tenore presencium vni
versis Quod licet dudum a longis retroactis temporib(us) Canonicus Pragen(sis) is videlicet qui villam Svrbycz
prope Chlumczan et anectiez prebende sue annexam protempore possidebat inter alia onera ip(s)i prebende
incumbencia Prothonotario Tabular(um) terre Regni Boem(ie) qui protempore extitit Quatuor Marcas Monete
uae nomine census seu pensionis annue soluere consueuerit medietatem videl(icet) infesto sancti Georgij et alia(m)
medietatem infesto sancti Galli prout eciam Censum ip(su)m honorabilis Przibislaus Archidiacon(us) Horssowien(sis)
et Canon(icus) Pragen(sis) dicte quoque ville Svrbycz possessor honorab(ili) Stephano olim Can(onico) Pragen(si) prothonotario
tabular(um) predictar(um) dum viueret dinoscitur persoluisse Cum tamen dicto Stephano rebus humanis ex
empto inter honorabiles .. Decanum et Capl(u)m ac Canonicos Pragen(ses) eccl(es)ie predict(e) deuot(os) n(ost)ros dilect(os) exorte
int(er) dubium an Census Quatuor Marcas predict(as) prothonotario Tabular(um) huius(modi) racione prouisionis per
ip(s)os donatus fuisset seu ad d(i)c(tu)m prothonotariatus officiu(m) abantiquo p(er)tinuisset Jdemq(ue) prefati .. Decanus et
Capl(u)m deliberacione prehabita Censum predictu(m) pro Aniuersario Serenissimi principis quondam d(omi)ni et Ge
nitoris n(ost)ri Roman(orum) Jmperatoris recolende memorie donarunt et eciam deputarunt Maiestati n(ost)re humiliter
supplicantes quat(inus) ad hoc consensum n(ost)r(u)m Regium adhibere donacion(em) quoque et deputacion(em) h(uius)mo(d)i approbare
ratificare et confirmare gracios(e) dignaremur Nos eor(um) peticionib(us) vt pote racionabilib(us) atq(ue) iustis gracios(e) an
nuentes Pensantes nichilomin(us) sinceram deuocion(em) et fidei puritatem quam iidem racionem dicti quondam
d(omi)ni et genitoris n(ost)ri habuisse noscunt(ur) presertim cu(m) sicut ip(su)m viuentem dilexerant sic et mortum diligere
videantur Animo deliberato sano fidelium n(ost)ror(um) accedente consilio Regia auct(oritat)e Boemie et de certa n(ost)ra scienc(ia)
ad predictas donacion(em) et assignacion(em) census huius(modi) consensum n(ost)r(u)m adhibentes Jp(s)as tamq(uam) Rex Boem(ie) necnon
collator officij prothonotariatus Tabular(um) Terre approbam(us) ratificam(us) et p(re)sentis sc(ri)pti patrocinio gracios(e)
confirmam(us) Renunciantes expresse pro nob(is) heredib(us) et successorib(us) n(ost)ris Regib(us) Boemie omni iuri si q(uo)d nob(is) in
censu predicto competit seu competere posset quouismodo Decernentes nichilomin(us) et p(ro)ut Regio perpetue
valituro statuentes edicto vt Canonicus Pragen(sis) possessor ville Svrbycz p(re)dict(e) qui est uel p(ro) t(em)p(or)e fuerit Censum
Quatuor Marcar(um) predict(um) annis singulis super terminis solitis et consuetis pro Aniuersario p(re)fati quondam
d(omi)ni et genitoris n(ost)ri perpetuis temporib(us) soluere sit astrictus P(re)senciu(m) sub Regie n(ost)re Maiestatis Sigillo testimo
nio Datum Prage Anno d(omi)ni Mill(es)imo Trecentesimo Octuagesimo Quinto die penultima Mensis Maij Regnor(um)
n(ost)ror(um) Anno Boemie Vicesimosecundo Roman(orum) vero Nono ...