1
CZ-DABB > BOB > 1
unassessedMonasterium
Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Zobrazení
Překlad
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
PIVS Ep(iscopu)s Seruus Seruor(um) Dei Dilecto filio Iohanni de arbie ab(bat)i l(ite)re lomnicen(sis) Ciuit(atis) Vrat(islauiensis)
Dio(cesis) Salut(em) et ap(osto)licam ben(edictionem) Hinc ac morum honestas aliaq(ue) laudabilia probitatis et Virtutum merita super quibus apud Nos fidedignorum testimoniis
Nos inducunt ut Te sp(eci)alibus fauoribus et gratiis prosequamur Hinc est q(uo)d Nos Tibi qui ut asseris in sacro suscipiens ordine constitutus existis motu p(ro)prio
et ex certa n(ost)ra sci(enti)a ac de ap(osto)lice potestatis plenitudine ut a quocumq(ue) catholico antistite gratiam et co(mmun)ionem ap(osto)lice sedis h(ab)ente ad om(ne)s etiam sacros et p(res)b(y)teratus
ordines statutis a iure temporibus p(ro)moueri libere et licite ualeas Tibi et eidem antistiti ut illos Tibi conferre possit plenam et liberam concedimus facultatem
Non obstan(tibus) ap(osto)licis ac in p(ro)uincialibus et sinodalibus conciliis editis gen(er)alibus uel sp(eci)alibus constitutionibus et ordinationibus ceterisq(ue) contrariis quibuscumq(ue)
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare p(re)sumpserit indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Petri et Pauli ap(osto)lorum eius se nouerit incursurum Dat(um) Rome apud sanctum Petrum Anno Incarnationis dominice Millesimo quingentesimo septuagesimo septimo
Decimo quarto Kal(endas) Maii Pontificatus n(ost)ri Anno Sexto
C(esare) Glorierius
Datta