Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

21

CZ-DABB > BOB > 21

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
21, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
GREGORIUS PP. XVI.
AD FUTURAM REI MEMORIAM. Coelestium munerum thesauros, quorum dispensatores esse Nos voluit Altissimus, cum ad Catholicae
Religionis incrementum, et animarum salutem profuturos speramus, libenter elargimur. Cum itaque, sicut Nobis nuper exponi fecit Ven(erabi)lis Frater
Antonius Ernestus modernus Ep(iscop)us Brunen(sis), ipse nonnullos Presbyteros Saeculares, seu de Superiorum suorum licentia Regulares in diversa loca
suae Dioecesis p(rae)t(a)e ad procurandam Fidelium salutem mittere intendat; Nos ejusdem moderni Episcopi zelum et vigilantiam plurimum
in D(omi)no commendantes, ac eorumdem Presbyterorum Saecularium, vel Regularium, illorumque, ad quos ipsi mittentur, devotionem confovere,
atque augere cupientes; Omnibus et singulis Presbyteris p(raedict)is, ac aliis utriusque sexus Christifidelibus, ad quos ipsi mittendi accesserint,
Nostram et Apostolicam Benedictionem per praesentes impertimur, eisdemque vere poenitentibus et confessis, ac S. Communione refectis, qui
pro S. Romanae Ecclesiae exaltatione, Principum Christianorum unione, Infidelium conversione, et haeresum extirpatione, prout uni=
cuique suggeret devotio, pias ad Deum preces effuderint, Plenariam una vice dumtaxat tempore uniuscujusque Missionis omnium
peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in D(omi)no concedimus. Praesentibus ad Septennium tantum valituris. Vo=
lumus autem ut, si pro impetratione, praesentatione, admissione, seu publicatione praesentium aliquid vel minimum detur, aut sponte
oblatum recipiatur, praesentes nullae sint. Utque praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus
Notarii publici subscriptis, et sigillo Personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur
ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXVIII. Januarii MDCCCXLII.
Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
Gratis pro Deo etiam Scriptura
A. Card. Lambruschini

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.