Badatelský katalog

Procházet listiny

Začněte jednoduchým hledáním. Filtry zpřesněte až podle badatelské otázky.

4

CZ-DABB > BOB > 4

Zdroj: MonasteriumAI paleografieAI interpretace
Strana 1 / 2
4, strana 1
Zobrazení
Transkriptgemini-3.1-pro-preview
PIUS PP. VII.
Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Gravia Nobis, et acerba fuerunt, quae Tuis continentur Literis, quibus postulasti ut Tibi delegatam concedamus Auctoritatem permittendi Matrimonia
in Secundo Consanguinitatis, atque in primo, et Secundo Affinitatis gradu. Abnormem hanc petitionem, quae constanti Ecclesiae Disciplinae adversatur, tum Praedecessores Nostri, tum Nos perpetuo rejecimus,
quoties ea proposita fuit non tantum ab Episcopis, sed etiam a Viris Principibus, qui summo potiuntur imperio; neque certe fert Animus eam cuiquam concedere, ne gravissimis, quae exinde orirentur malis
aperiamus, et muniamus viam. Compertum Tibi exploratumque esse arbitramur, quid in hoc ipso Negocio a Patribus Tridentini Concilii actum est, sicuti narrant Paleottus in Act. Concil. Trident. ad diem 17. Augusti 1563. et
Pallavicinus Histor. Concil. Trident. lib. 13. Cap. 9. Num. 17. Nimirum cum disputatum esset a Patribus, num satius esset Episcopis, quam Summo Pontifici facultatem laxandi impedimenta reservare, potissimum Pius IV.
Praedecessor Noster aequo Animo assentiebatur, ut Consanguinitas in Quarto Gradu, quia frequentior, Episcoporum arbitrio permitteretur. Sed Patribus probata est Sententia illorum, qui animadvertebant fore, ut
data Episcopis hac facultate, frequenter, ac facile, et sine delectu Matrimonii impedimenta laxarentur, atque ita res tam sancta, diligenterque a Majoribus observata sensim obsolesceret. Nihilo tamen minus
eam facultatem, quam Tridentini Patres in Quarto Gradu Episcopis denegandam putaverant, ab Apostolica Sede recentiori Aetate pro Episcopis, qui in Austriaca Ditione commorantur, concessa fuit ad Quinquenni-
um in Tertio, et Quarto Simplici et mixto pro Pauperibus dumtaxat; et demum Pius VI. Praedecessor Noster rogatus ab Augusto Imperatore Josepho II. iisdem Episcopis facultatem concessit arbitrio Sedis Apo-
stolicae duraturam, ut in iisdem tantum gradibus Consanguinitatis, vel Affinitatis dispensare possint, non solum cum Pauperibus, sed etiam cum Nobilibus, et Divitibus. Datum indulgentiae est quantum dari
maxime potuit: et si quid amplius daremus, nimis grave vulnus infligeretur Ecclesiasticae Disciplinae, cujus Nos custodes et Vindices a Nostrum omnium Servatore Christo Jesu constituti sumus. Adde
quod eamdem hanc facultatem Tibi semel concessam reliquis quoque Episcopis non solum Austriacae Ditionis, sed etiam reliquarum concedere oporteret; praeterea minus aequi esse videremur ceteris,
quibus eamdem pluries denegavimus. Quare fac, ut a proposito, susceptoque consilio declines, Venerabilis Frater, ac potius Tuas Nobiscum conjunge curas, et studia, ut illa, quae jam dominari coepit, Ecclesiae
infensissima novandi Libido comprimatur, quaeque a Majoribus Nostris, Sanctissimis Viris, accepimus, integra serventur. Illud vero non sine dolore, et indignatione audire potuimus, quod scribis, denegata
a Nobis facultate, quam petis, Te Auctoritate, ac potestate, qua in Tua Dioecesi polles, propria Episcopali concessurum dispensationes, quae nonnisi a Sede Apostolica concedi possunt. Sed Nos pro ea, qua rapimur, carita-
te in omnes fideles, maxime in Episcopos Rectores particularium Ecclesiarum, quae omnes in hoc Nostro Unitatis Centro copulari debent, etiam atque etiam monemus, ne in hoc tanto verseris errore, ut putes
Tibi licere Episcopali Auctoritate Tua laxare impedimenta Matrimonii, quae aut a Summis Pontificibus, aut in Oecumenicis Conciliis stabilita sunt. Etenim nota cunctis tum Canonici, tum Civilis
Juris Regula, Superioris Legem ab inferiore laxari, aut abrogari non posse. Atqui hujusmodi sunt impedimenta Matrimonii, quae omnia profluunt ex his fontibus, omniaque ab alterutro eorum vel pri-
mum constituta vel probata, et confirmata sunt. Ac de Secundo quidem Gradu Consanguinitatis habes Decretum S. Gregorii Magni in Ep: 64. lib. 11. Cap: Tom: 2. Col. 1150. Edit. Paris. 1705., quo prohibentur Nuptiae
inter consobrinum, et consobrinam, qui ipse est Secundus Gradus Consanguinitatis, in quo Tuos Subditos Lege Te posse solvere arbitraris. Affinitatis impedimentum Ecclesiastica Lege constitutum initio
fere Saeculi IV. habes in Concilio Neocaesariensi Can: 2. Tom. 1. Col. 1511. Collect. Labbé; et ejusdem quoque mentio est in Concilio Eliberitano Can: 6. Col. 999. Tom: 1. ejusd. Collect. Particularia haec quidem Concilia
fuerunt, quae indicanda putavimus, ut hujus impedimenti antiquitatem nosceres: sed quod ab iis initio constitutum est, lapsu temporum a Summis Pontificibus, et Oecumenicis Conciliis pluries confir-
matum est, ita ut horum Lex illorum scitum evaserit. Pluribus hoc argumentum persequi longum esset, ac non necessarium. Nam re diligentius expensa divina ope speramus, Te venturum in
meliorem mentem, et facile Animo prospecturum ingentia mala, quae subito erumperent, si ea, qua cares, potestate dispensationes alicui concederes. Nam eae plane nullae, atque irritae essent: et ideo
nihil per easdem ageres. Quare non solum gravi Te facinore obligares, sed etiam hujusmodi Matrimonia cum dirimente impedimento contracta nulla essent: omnesque ex iis suscepti Filii illegitimi
haberentur. Quod autem narras de illis Episcopis, qui contra jus fasque dispensationes tribuunt, quas ab ipsis tribui nulla ratione possunt, id minime Nobis compertum est; ac si iidem No-
bis noti essent, haud certe omitteremus in eos explicare a Deo datam Ecclesiae Capiti Auctoritatem, quam et in Te explicabimus, si quod Te ostendis facturum efficies. Sed Tua virtus, atque in
hanc Apostolicam Sedem reverentia Tua, Nos in spem certam adducit Te procul ab his malis gignendis summo studio abfuturum. Interim benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Bene-
dictionem Tibi, Venerabilis Frater, Gregique Tuo peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die XII. Maii MDCCCIV.
Pontificatus Nostri Anno Quinto.

Vědecké značení transkriptu

(text)
Rozvedená zkratka; písmena v závorkách jsou doplněna.
~text~
Mírná nejistota.
|text|
Vážná nejistota.
¦text¦
Velmi nejisté čtení.
<text>
Kontextová rekonstrukce, která není bezpečně viditelná.
# / #3w
Viditelný, ale nečitelný text.
^3w^ / ^2l^
Fyzicky chybějící nebo poškozený úsek.